Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

SyL.

Neque tuis honoribus inuidemus, neque magnitudine terremur, quin potius haud parum miramur te accepta tanta clade, quam hoc tuum lancinatum uulneribus corpus indicat, quum tantum denique uirium et sanguinis amiseris, nondum resipuisse, atque ex longa tanquam peregrinatione non remigrasse domum. Atqui oportet alios posthac mores induas: nam hic et alio iure uiuitur et aliis legibus coercemur. Fortuna res humanas pro libidine uersat ac miscet: huic eripit, dat alteri: amicior his quos inuocata non respexit, quam quos obsequentissime ditauit: multos euehit altius ut per ludibrium ruina maiore humo illidat, minime per Iouem cęca uel bruta, ut temere a quibusdam cęcis et prorsus inexpertis taxatur; alioquin esse oculatissimam et perspicacissimam satis constat, quod mortalitate nuper deposita

-- xx --

quam plurimis exemplis edocti sumus. Etenim mortales, quum momentaneam uitam in terris agant, omnes suas spes et cogitationes in opes et honores conniiciunt: quibus adeo inflantur, adeo intumescunt, ut obliti suę fragilitatis, obliti mobilitatis rerum humanarum, se perbeatos credant: ac huiusmodi foelicitatem, quae inanis sane ac perbreuis est, aethernam fore arbitrantes, spretis sapientum monitis, neque suas calamitates ex subitis rerum mutationibus prospicientes deorum se immortalium aequasse potentiam in animum inducant. Itaque fortuna facto animorum experimento quum uidet homines prosperis rebus insolescere, quasi postico clanculum delapsa ludificat spes inanes, dissipat uanas cogitationes: hanc euanidam foelicitatem conterit ac euertit.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.