Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

SyL.

Nequaquam ita est, Caesar:

-- xx --

nam quum omnia deorum sint, nulla re indigent, quo stultius est credere eos fumo uesci atque nidore sacrarum carnium, quibus affatim nectar et ambrosia suppeditantur; uerumtamen incredibilem capiunt uoluptatem ubi facultas inciderit in quempiam dignum suo arbitratu beneficia conferre, haud temere concęptis hominum uotis aut nuncupatis acquiescentes: siquidem imprudens mortalitas plęrumque solet optare quę sibi impetrata mox calamitosa forent. Etenim opes, honores, magistratus, imperia non secus ac teterrimam pestem iis, quos a recto bonoque transuersos improbitas egit, proiiciunt, quo semper inter curas et pericula uersantes inquietos et insuaues dies perferant; quibus uero de nefandis cupiditatibus agere triumphum contigit, eos bonis longe beatoribus ditant: paruo contentos faciunt ac lęta ualitudine prosequuntur, adduntur ingenuę disciplinę multaque ac uaria rerum humanarum et diuinarum cognitio, qua prorsus uera sapientia mortales arctissimo diis amicitiae uinculo glutinantur; his accedunt uxor morigera liberique sospites cum nepotibus mores parentum ęmulantes; hę sane firmissima bonorum omnium et pręcipue sapientum persuasione diuitiae maximę sunt ac uera fęlicitas humana. Ac mihi quidem uidetur mortalium uitę condicio

-- xx --

nauigationi perquam similis esse, quę duobus fere generibus nauigiorum perficiatur. Quidam admirati turritas naues bellicisque machinis instructas undique uariis picturis puppes ornantibus ingentem illam molem, quę sibi ipsi oneri est, aegerum sulcaturi conscendunt: tum confestim scopulorum uitatis muricibus in altissimum pelagus abducuntur: ibidem quantum imbre madescant, quam uehementibus exagitentur tempestatibus, quam terribiliter balenas et orcas extimescant, quantas calamitates et miserias patiantur, nemo satis explicare pro atrocitate rei potest: an quicquam usque adeo firmum atque munitum uel natura uel hominum industria fecit, quod stridentes illę procellae ac decumani fluctus non quassarent, disiicerent, demolirentur? Quanto satius angusto myoparone margines radere terrarum, qui quodlibet foramen tutissimus portus est: nullam saeuitiam truculentissimae tempestatis alligati funiculo non rident, quum sępe naues enormis magnitudinis in littore quatuordecim subnixę anchoris conuellantur. Quę, malum, dementia est putare iucunda corruscum auro, argento, gemmis, uestibus fulgentem auidissimo uentri quęsitas opes ingerere, stipatusque gregibus barbarorum per ceruices domitorum populorum incedere, et ad singula momenta pauitare?

-- xx --

nisi forte uenenum in auro poculo suauius arbitreris, et auide puerorum in morem absinthii plena cimbia, oris melle dumtaxat illitis exhaurienda contendas. Omitto iamque neque cibus pro uoluptate, nec iter pro auctoritate, neque bella pro iudicio suscipiantur: quum te putas maxime uiuere, praeceps ad mortem concitatissime raptaris. Quid commemorem Alexandri Pheręi miseram erga suum corpus diligentiam? Quid infęlix et abominantum regis Massinissę custodia suae uitae commentum recenseam? quorsum attinet solitudines Mithridatis et anthidota referre partim a tua memoria remota, partim hoc tempore non satis apud te ponderis habitura, quam oculorum sensu non cernantur, cui te maiorem auctoritatem quam animi iudicio tribuere nuper indicasti? Ecce Plutonem aspice, qui licet deus inferorum et princeps uastissimi Tartari nigris tenebris ac tetra mucidaque caligine sit amictus, ad haec quamuis Herebi, Terrę, Stygis, Acherontis, Cocyti, Lethes maxima pariter et horrenda sobole Demomorgonisque tota muniatur prosapia, qui peruigilibus excubiis faces et colubros circumgestantes nullum locum in tota regia, quam uastissima est, nullum angulum, nullam cellulam armariumque non attentissima cura perscrutantur: attamen, dum hos audit,

-- xx --

alios aduocat, alios dimittit, nec ocium a laboribus nec intermissionem potest a curis impetrare. Quantum aestuasse dicitur Herculis et Thesei descensu maxime ob pertractum Cerberum? quam ingentibus deinde machinis Heracleoticum ac reliquos hiatus obstruxerit? Sępe uidimus terra sternutante pallescentem trepidantemque necubi per testudines triplicibus cameris fornicatas forte dehiscentes radii solares irrumperent. Idcirco mira festinatione parantur ad tales casus in locis oportunis oportuna remedia: cernuntur passim plutei, suscudes, trabes, pilę, scapi, fornices, antes, impagines, tympana, transuersaria, tigni aliaque insuper quotidie noua fabricantur nunquam cessantibus operariorum familiis. An credis parum terreri praesidem umbrarum auaritiae cuniculis ne refossum baratharum prędae uastationique cupidissimę mortalitatis pateat? anque olim (ut fama est) ligonum sonitus ab Indis et Arimaspis exaudeisbantur magna Diis anxietate. Sed Herodotus belissimus rerum nouarum architectus omnem istiusmodi metum abstulit, quum nunciasset a tellure ob affinitatem, quę illi cum Plutone est, hic Gryphes, illic formicas Molossi canis magnitudine ad custodiam auri procreatas, quibus pertinaciter a nefaria cupiditate mortales

-- xx --

ex Mirmeciis et Hippogeis arcerentur; propter quam merita insignis Herodoto figmentaria sella super omnes logodedalos erecta est. Sed uehementer alia Ditem expectatio perurit. Ad latus Nigritarum decliues campi sunt haud magno negocio penetrabiles: ibi omnis metalli uenae plurimę, praecipue tamen auri solis ardoribus depurgati, gens autem simplex, nuda, citra uanas cupiditates in specubus, naturę tantum inseruiens agit. Istuc olim uenturum Tiresias uates praedixit ex ultimis Europae finibus hominum genus inhians auro perinde ac summo bono superata siti aestuque torrentissimo ac mortiferis ictibus animalium: hi quidem obsequentes auaritię et usquequaque mancipati cęco amore cęca telluris uiscera laceraturi numquam conquiescent quoad uel omnes interierint, uel aulam hanc principis inferorum in admodum abdito reconditam hiatu detexerint; unde quum scelera omnia grauissime uindicentur: nimirum cupidis Pluto non immerito succensus in auaritiam longe atrocius animaduertit.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.