Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
SyL.
Adhuc appares,
Caesar, illecebra dominationis irretitus uastam ante cęcutientes oculos nebulam
quamdam habere: sed si uelamen istud a fronte detraxeris, tum intenderis mentis
aciem, liquido deprehendes dominationem, quam tantopere affectaueras, somnium
quoddam extitisse. Ad hoc quęso consideres quo necessitatis
-- xx --
adactus sis: circumspice ac perpende singula: omnia, quocumque te uerteris,
tristia occurrunt, perpetua nox, immensa uastitas, horrenda situ ac neglecta
humiditate facies, ubique gemitus, luctus, eiulatus, poenarumque ac tortorum
mille species, atque iis intermixtae furiae noxios usque quaque terrent alios,
alios dilacerant. Quum accusaris, undique conuolant qui tua scelera proloquantur
ac denudent: lapides et umbrae prodeunt in reum testimonium dicturae, ipsa uero
conscientia princeps accusationis omnem turpitudinem sigillatim uel ipsas
cogitationes impudicas iudicibus explicat: nusquam autem praesidium cernitur:
nemo subscriptor adest periclitanti: nemo patrocinium exhibet reo: nemo
implorantis opem miseretur praeter benefacta: haec fortissime capitis periculum
propugnant nec unquam a defensione desistunt, nisi quum uis aduersariorum et
numerus praeualuerint. Proinde honores, imperia, triumphos hinc iam obliuiscere.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
|