Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

SyL.

Tua, Caesar,

-- xx --

interest haec animo reuoluere, qui ad inusitata incredibiliaque aspirabas: mihi quidem satis superque ad bene beateque uiuendum illa successione paratum esse uidebatur. Quin etiam alia longe maior et melior a maioribus obuenerat haereditas, uidelicet gloria uirtutis rerumque gestarum, ut quoties intuerer ipsorum imagines, intuebar autem quam sępissime, toties in memoriam reuocaretur inuictus eorum animus ac reipublicae amantissimus, communiumque bonorum, non autem utilitatis propriae studiosissimus: quorum alii bene dicendo, multi sapienter consulendo, plęrique bellicis artibus urbem nostram domicilium Imperii orbis terrarum effecerunt. Pulchrum igitur ipse ratus maiorum uestigia sequi, praesertim quum recto itinere praecelsissent (alioquin imitari notatos infamia, siue turpitudinis aliqua labe infectos execrabile flagitium existimatur), eos mihi maiores exemplar uitę meae proposueram. Haud ignorabam quam constans ipsorum laus, quam frequens in sermone hominum memoria uersaretur ac, dum stabunt monumenta litterarum, uersabuntur: nam cui non dulce est meminisse Scipiones, Publios, Gneos, Africanos, Asiaticos, Nasicas, aliosque terrores hostium ac reipublicę

-- xx --

propugnacula, qui de una domo Corneliorum tanquam de equo troiano prodierunt? Rursus nemo est adeo corruptus ingenio quin a Sicinio, Sp. Melio, Petiliis, Gracchis, Saturnino, Druso mentem auertat, ac huiusmodi turbulentos homines, seditionum faces, sentinam flagitiorum perpetuo oderit: quos satius fuisset abolere de memoria hominum, nisi quum citantur, in dedecus uocarentur.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.