Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

SyL.

Tua mihi, Cęsar, imponit necessitatem interrogatio ut inuitus in hanc dissertationem descendam, qua Marium uehementer affectum iri sat scio,

-- xx --

siquidem recordatione dolor recrudescit ac ueteris erroris noua pęnitentia cruciatus augentur. Hic nulla sunt malorum solatia pręter obliuionem, quae hauritur ex Lętheo flumine: non absunt autem crudelissimi Plutonis ministri qui, ut torqueant, in memoriam peccata subinde reuocent. Itaque, C. Mari, paulum hinc faciem auertas donec Caesaris quaestioni satisfacio, ne meo sermone lęsus quippiam de me grauius existimes, quando magis tuam infoelicitatem solari quam exasperare uelim: nam odia omnia contentionesque, quas tecum pro reipublicae dignitate susceperam, diremit mors oblitterauitque. Equidem, Cęsar, C. Marium semper credidi fortissimum imperatorem et bellicis artibus insignem, sed moribus et litteris admodum rudem, utpote qui humili natus loco poene a pueritia castra secutus erat, imperitus ciuilitatis et morum urbanorum melius hostem ferire quam rempublicam administrare nouerat: magisque corporis affectibus obedire quam prudentia ueraque fortitudine libidinem animi cohibere consueuerat. Idcirco plęrumque impos sui ferebatur ueluti nauis tempestate, cum reuulso gubernaculo iactatur quo fluctus impulerint: hinc pernicies multorum, hinc reipublicae naufragia exordium

-- xx --

habuerunt. Quamquam haec mortalium natura est ut saepe uanis, interdum etiam pestiferis cogitationibus inuadantur: eas tamen rectrix ratio, quae fuerit bonis disciplinis confirmata, protinus tanquam ab arce deturbat, nihil admittens in contubernium praeter honestatem. Quorum autem animus nullis institutis philosophię munitus est, contingit ut ad omnes casus ancipites tandem quod praua cupiditas suaserit amplectantur, non quidem rationi, sed inuidię, dedecori, turpitudini, ac reliquis flagitiis obtemperantes. Cuiusmodi hominibus si quando fauor populi, mutationis ac rerum nouarum cupidissimi, summum honorem mandasset, maximos uidebam in republica fluctus excitatum iri. Quod ut diuinarem cum pleraque fuerunt in causa, tum uero Terentius Varro, cuius temeritas Canensi pugna nostram urbem tam graui clade afflixit ut, si hostis maturauisset exercitum admouere ciuitati, euersum fuisset imperium Romanum. Quare quod ad illam primam discordiarum facem restinguendam cum C. Mario incredibili concitato superbia, ac inusitatis flagrante cupiditatibus, ad hoc spe nouandarum rerum mirabiliter inflamato furente

-- xx --

inque audacia, patrięque pestem nefarie moliente concurri: non modo meum honorem tutatus sum, uerum etiam suscepta causa nobilitatis et saluti bonorum prospexi, et uires impotentię uel potius furoris pręcidi. Num putas, Caesar, idque tecum altius expende, satius fuisse me tunc prębere C. Mario, homini nouo, scelus impium anhelanti, spectatorem? qui audacior, qui melior exitiabili commotus odio in nobilitatem quam apud populum uarie criminando (ut Syracusis Dionysius Daphneum et diuites accusans tyrannidem obtinuerat), minime uero suis meritis consulatum adeptus est.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.