Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Tua mihi, Cęsar, imponit necessitatem interrogatio ut inuitus in hanc dissertationem descendam, qua Marium uehementer affectum iri sat scio,
siquidem recordatione dolor recrudescit ac ueteris erroris noua pęnitentia
cruciatus augentur. Hic nulla sunt malorum solatia pręter obliuionem, quae
hauritur ex Lętheo flumine: non absunt autem crudelissimi Plutonis ministri qui,
ut torqueant, in memoriam peccata subinde reuocent. Itaque, C. Mari, paulum hinc
faciem auertas donec Caesaris quaestioni satisfacio, ne meo sermone lęsus
quippiam de me grauius existimes, quando magis tuam infoelicitatem solari quam
exasperare uelim: nam odia omnia contentionesque, quas tecum pro reipublicae
dignitate susceperam, diremit mors oblitterauitque. Equidem, Cęsar, C. Marium
semper credidi fortissimum imperatorem et bellicis artibus insignem, sed moribus
et litteris admodum rudem, utpote qui humili natus loco
habuerunt. Quamquam haec mortalium natura est ut saepe uanis, interdum etiam
pestiferis cogitationibus inuadantur: eas tamen rectrix ratio, quae fuerit bonis
disciplinis confirmata, protinus tanquam ab arce deturbat, nihil admittens in
contubernium praeter honestatem. Quorum autem animus nullis institutis
philosophię munitus est, contingit ut ad omnes casus ancipites tandem quod praua
cupiditas suaserit amplectantur, non quidem rationi, sed inuidię, dedecori,
turpitudini, ac reliquis flagitiis obtemperantes. Cuiusmodi hominibus si quando
fauor populi, mutationis ac rerum nouarum cupidissimi, summum honorem mandasset,
maximos uidebam in republica fluctus excitatum iri. Quod ut diuinarem cum
pleraque fuerunt in causa, tum uero Terentius Varro, cuius temeritas Canensi
pugna nostram urbem tam graui clade afflixit ut, si hostis maturauisset
exercitum admouere ciuitati, euersum fuisset imperium Romanum. Quare quod ad
illam primam discordiarum facem restinguendam cum C. Mario incredibili concitato
superbia, ac inusitatis flagrante cupiditatibus,
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.