Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

Pom.

Ipse tandem profecto est: non admodum sero pęnas suorum scelerum dedit: nescio quam Monarchiam mente conceperat immensa honorum ambitione et insatiabili cupiditate gloriae quibusdam ueluti furiis agitatus, ut erepta ciuium libertate, profligatis iudiciis, prostrata ac euersa incolumitate reipublicę, nullo denique amicorum aut inimicorum discrimine habito sanctissimam

-- xx --

atque pulcherrimam rempublicam in crudelissimam Tyrannidem conuerteret eaque solus per summum nefas potiretur: quo uidelicet summo loco conspicuus absque arbitris magistratus distribueret, prouincias ordinaret, conscriberet exercitus, inferret bella, stupris et adulteriis impune abuteretur, ac ea faceret omnia quę collibuissent. Hic omnes suas cogitationes collocauerat, hanc solam existimabat fęlicitatem, perinde quasi huiusmodi status (ut alię res humanę instabiles ac perbreues sunt) non dicam immortalis, sed futurus esset diuturnus: praesertim quum nullo iure, nullis legibus, nulla pia causa per fortunas, sanguinem, uulnera, caedes multorum istuc peruenisset. Siquidem odia grauiora, tametsi recentibus in malis plaerumque metu se cohibent a uindicta, mox tamen tanquam ex abdito prorumpunt ac in auctorem malorum repente grassantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.