Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

SyL.

Quemadmodum gloriam non appetere modesti hominis officium esse arbitror, ita, si sua sponte in pręmium uirtutis et laboris accesserit, negligere superbi est: nec enim aliud post reipublicę commoda restabat quo uulnera iacturamque temporis simul etiam aetatis nostrę consolaremur: quod si passus fuissem tolli meam statuam, dii immortales, in quam infamiam fuissem deuolutus? siquidem agnoscere uiderer aliquod meum flagitium? neque desiderarentur (ingenia enim hominum paratissima sunt ad maledicendum) qui proditionis, alii rapinarum, alii aliorum criminum (prout cuiusque animus est) insimularent. Quos malum ubi uulgi sermonibus increbuisset, haud quaquam innocentia, fide, integritate, nullis bonis artibus, ne testibus quidem ex Iouis tabulis euelli posset: illę primae conceptiones animorum tenacissimę sunt, ac etiam uita functos insequuntur. Quo pacto lucem in tanta ignominia intuerer? quos ego laqueos, quas siccas, quae pręcipitia, quę aconita non mente reuoluerem? Sed omittamus

-- xx --

meum dolorem: hanc dedecoris egregiam haereditatem liberis ac nepotibus relinquerem? his gloriarentur minores triumphorum titulis? his posteris ego praelucerem ornamentis qui lumini maiorum perpetuas tenebras offudissem?

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.