Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

CAES.

Propter imperium nihil non fas esse, in cęteris

-- xx --

uero rebus pietatem colendam arbitror. Quo magis te, Sylla, demiror, qui te ipsum abdicaris a pulcherrimo terrarum imperio magnis a te difficultatibus adepto, et senatus consulto populique auctoritate in perpetuum confirmato. unde multis occasio carpendi tui relicta est. Quidam opinantur abiecti animi fuisse quod te imparem tantę moli senseris, quod tuis humeris sustinere pręgrandis principatus onus non ualueris: alii calumniantur senectute iudicium amisisse: multi etiam mente captum affirmant: mihi uero nescisse litteras uideris, nec ullam rerum pręteritarum memoriam habuisse. Haud alia fere materies bellorum omnium ab orbe condito fuit. Quoties populus Romanus ferociter cum nationibus pro imperio dimicauit, tametsi multis eius possessio futura communis erat? concurrunt gentes inter se regnandi cupidine, fratres in arenam progrediuntur, nati parentes trucidant: ad principatum festinantibus iura legesque nihil officiunt: adhoc tam pręclari conatus nulla nec impietatis nec irreligionis notantur labe: nam quo pacto mortales uocabuntur in calumniam, si huiusmodi affectionibus dii quoque perstringantur, et qui tum facinus arbitrare mutuis odiis inter se dissideant,

-- xx --

dolisque in fastigium nitantur? Singulis horis atque momentis inuocamus Iouem optimum Maximum, eique Vota nuncupamus, quod non minus iustus ac beneficus in omne genus hominum, nostraque salus in eius esse tutela existimatur. Atqui ille sanctissimus deorum patrem solio ac diademate per uim spoliauit, ac regno expulit: quod semper timuisse uidetur Saturnus et ipse animi a parricidio non alieni, ut a se potius deuorandos liberos quam educandos in sui detrimentum statuerit.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.