Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Non sinam te, Caesar, diutius in tanta turpiter hallucinatum impietate uersari, nec sacrilegis aliorum erratis accedentem a cognitione summi boni uerique immenso separatum interuallo existere. Videndum autem in primis est non quid quisque de diis sentiat (quando plęrique figmentis anilibus impudentissime diuina cum humanis permiscuerint), sed quibus potissime sapientem deceat fidem adhibere; siquidem qui friuolis mendaciis leuiter inheret, bis impudens est: nam et alienam culpam probat, et sibi nouum errorem inducit. Quid autem absurdius quam credere deos non tantum inter se bella gerere, sed etiam cum mortalibus congredi? alios odisse, aliis fauere, et uictos, interdum etiam uulneratos humanis uiribus
succubuisse? Haec uidelicet fiebant Homeri temporibus et Hesiodi: nunc uero
uel omnes dii confecti bellis perierunt, uel non audent amplius in terram
deuolare: nullum enim aetate nostra uidimus aut audiuimus: quamquam et
terrae grauioribus armorum ruinis quatiebantur, et quotidie pluribus aris
litabatur. Dii quidem quum sint immortales, sempiternisque sedibus
sempiterna gloria fruantur, auctores bonorum omnium quae aut oculis hominum
aut mente perspici possunt (nam ea mala quibus frequenter mortales
affliguntur, e suis flagitiis ortum habent), dii, inquam, stulte creduntur
mutuis inter se odiis laborare, qui uel humano generi additis uirtutum
igniculis in natura pręcipiant, ut inter se caste atque concorditer aetatem
agant, ac ueluti parentes semper ad honestatem incitant. Quod nisi
deflectendum esset ab incepto sermone, multo apertius tibi facerem deos
inuisibiles
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.