Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

CAES.

Sua cuique opinio blanditur quum ueritas in occulto est: Cęterum (ut de cęlo in terram oratio deuocetur) pręstantissimi habiti sunt omnes qui suas cogitationes altissimis in rebus defixas tenuere, imperiumque, quod animo concępissent, ortu solis et occasu terminauerunt. Stupidos uero nemo inficiatur, quos humi reptantes nulla rerum illustrium cupiditas ad gloriam excitauit. Ac mihi quidem uidetur excellentissima ingenia saltem duabus maximis de causis ad summum niti debere, ne scilicet indignioribus se pareant tum imperio potiantur: qua re nihil in terris amplius aut pulchrius hominum potestati natura tribuerit. Quodsi quispiam tacitus haec secum reputauerit, nequaquam diuersus a mea sententia recedet. Igitur ex antiquis regibus labente quotidie uita nostra in deterius facile coniectura possumus assequi quales principes habituri sint mortales. Priscis temporibus, a quibus hęc ętas degenerauit, rara documenta

-- xx --

sanctitatis in principibus apparuere. Tu nunc speras Minoas, Aeacos, et Rhadamanthos? Quin potius aut Diomeden Thracem, aut Busiridem Aegiptium, aut aliquem Agrigentinum Phalarim exspecta. Ita plęrumque fit, ut hęreditaria regnorum successio procliuior ad impotentiam et alia scelera quam ulla tyrannys existat: ab Heroibus enim non semidei, sed fere noxę procreantur. Demus tamen quempiam regem natura benignum, liberalem, uirtutis amantissimum: quam citissime lenitatem hanc omnem consilia malorum peruertent. Quid detractores et inuidi? cessabunt aut insecare lingua, aut uirus in auribus principis instillare quoad cuiusque optimi uirtutem reddiderint inuisam? quam ut extinguant, sub specie beniuolentię durissimis prouinciis onerabere: uel tibi labores Herculani proponentur uel Chymere Bellorophontis obiicieris, uel ut Iugurtha parentum nostrorum memoria profligare difficillimas bellorum procellas cogeris. Quid si uel iniquitate locorum uel hostium magnitudine, uel arbitrio fortunae, cuius uis pręsertim in bello multum pollet, infęliciter gesta re exercitum amittas; audebis patriam reuisere regique, cui carnifex animus est, te

-- xx --

ostendere, aut inermis furorem in republica concitati populi subire? Quicquid acciderit aduersi (licet optimas rationes consilio tum explices), intemeritatem tuam et imprudentiam torquebitur. Nam fere usu uenit ut consilia euentis ponderentur, et cui res aduersę praeter spem contigerunt, ille nihil omnino prospexisse dicatur. Interdum etiam corruptus hostium auro proditionis insimulabere. Quapropter accepta ignominia nisi ciuium crudelitatem experiri malis, Alcibiadis, Cononis, Thucididis, Annibalis exemplo solum exilii gratia uertendum est.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.