Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Ita ne rudes animi fuisse nostros maiores
existimas ut aliquid in rebus humanis perpetuum apud se statuissent? ita
imperitos antiquitatis ut non habuerint ante oculos quot amplissima regna
potentissimęque respublicę fluxu temporum a stirpe interiissent? Haud aliter
sęse humanę res habent ac sydera: haec enim exoriuntur, illa occidunt, ac per
uices imperia fuit: at hi nunc salutem suam populo Romano commendarunt. Fama est Amazonas multis nationibus imperasse, quarum nihil praeter nomen ad nostram aetatem peruenit. Viguerunt Assyrii: Parthorum duodeuiginti regna fuisse produntur: terribiles Persarum copię terra marique metuebantur: quae plane omnia aut euersa sunt, aut multum a superiore fortuna deciderunt. Quid Athenienses, Lacedemonii, Macedones? Nonne late imperio potiti sunt? num Carthaginiensium opes ingentes non meminimus? at omnes hi ceruicem Romanorum potestatibus flectunt uictique iugum patiuntur. Vnde facile est conniicere imperii quoque populi Romani propediem interitum fore: quęlibet ętas suis rerum mutationibus perstringitur. Porro quis tot conuersiones, tantam temporum instabilitatem non admiretur ac obstupescat? Hi Graeciam occupauerunt: illi Asiam: alii in Sicilia consederunt: ab aliis Hispania possessa est. Quae demum natio Italiam suę ditioni uendicare non tentauerit? Fortasse posthac eueniet ut aliquę gentes incognitę ex Scythicis nemoribus in Italiam migrent iusque Romanis ac Italicis populis ex Capitolio dicant. Quare superuacua
mihi uidetur haec tua de posteritate sollicitudo: quę necessitas allatura est,
humano consilio repelli nequeunt aut immutari: nam et princeps
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.