Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
At ego facile tibi ostendam orationem meam nulla in parte a se ipsa dissidere neque ullis ita nubibus uelatam quominus prima facie intelligi possit. Quum populus Romanus summam in grauissimis periculis mihi potestatem mandasset, uoluit succurri periclitanti reipublicę: cuius incolumitatem una cum uita ciuium atque fortunis defenderem; non autem, ubi aliorum Tyrannidem euertissem, ipse confestim principatum arriperem: urbs autem
utroque modo libertate spoliaretur: atque (ut dicitur) dum
alacritatem in me ornando
fuisse maximam et constantem, negabis esse magni animi quod abductus procul
ab illecebris et uanitate rerum humanarum proculcatisque ac dissipatis
teterrimis libidinibus quę, ut plerumque sunt uehementes et incitatę,
rationem subigunt captiuamque post terga trahunt; superata denique laudis
titillatione, qua mortalium pectora maxime permouentur, potuerim fascibus
imperatoriis carere, pulcherrima re atque iucundissima, quemadmodum ipse
arbitraris? Desinant igitur maledici calumniaria me quicquam uel fracto
animo uel alienata mente factum fuisse: quando neque per deuia, neque per
obliquos tramites hoc iter primus fecerim. Olim Ptolemeus, Ariobarzanes,
Seleucus regnum deposuerunt: apud nos Cincinatus a dictatura, Messalla
Coruinus ab urbis praefectura se abdicarunt imperium perinde atque
naufragium fugientes: impetu animi de more imperitae plebeculę
iudicare: diligenter omnes scrutandi sunt secretiores mentes recessus, et
penitiores fibrę pectoris accuratius
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.