Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Sedulo tibi mors geram de tyrannorum cruciatibus, quos probe cognoscemus si
non superficiem tanquam per transennam considerantes, sed quasi Lynceis
oculis eorum anxietates introspexerimus. Deum immortalem, quot ueluti
diducta Chlamyde uectes, quot claui, quot tela, quot fędę cicatrices et
letalia quasi Chironis uulnera in toto corpore luxatis membris ac distortis
apparebunt? Si praeterea propius intueamur quibus curis conficiantur,
quantos labores perferant, quas sustineant uigilias, quam ingentibus
periculis et insomniis neque turpitudinis praetermittunt, quoad
in summo constiterint, hi personatam foelicitatem conspicati, magnis
calamitatibus inuoluuntur: iis duntaxat, quę oculorum et aurium sensu
percipiuntur, animum intendunt, fędissimas autem sub fuco delitescentes
maculas non uident: quas si aeque exploratas haberent atque ipse habeo,
sępenumero mentem ab ista molliter in
magna rerum affluentia summaque tranquillitate ad finem extremum deducerent.
Atqui proponant necesse est publicam incolumitatem communiaque commoda sibi
prospicienda, augenda et conseruanda esse: ut quum ipsi
huiusmodi curis assiduis pensitanda, quibus nauarchi uelut exitialibus colubris impallescunt). quid in magno imperio constituti, quos omnes quarta luna genitos crediderim non secus ad sęse mala attrahentes, ac Cęcias nubes? quantas commotiones, quot aestus, quas tempestates et subitas procellas in magna morum et linguarum dissimilitudine, ambientibus undequaque saeuis et minacibus hostium copiis, non cogitent sibi perferendas? Quod ingens regnum, aut quę respublica potens diu uel externorum bellorum uel domesticarum seditionum fuit immunis? haud quiescit unquam genus humanum, nec statu, quem fors obtulerit, contentum est. Quippe natura mortalium in hoc praua dici et existimari debet, quod in suo quisque negotio hebetior semper nouas res molitur, sperans, si conditionem fortunae mutauerit, successus meliores adepturum. Proinde bis duntaxat a Romanis in tot aetatibus in tanta annorum reuolutione templum Iani clausum est, aliis atque aliis bellis ueluti capitibus Hydrę succrescentibus: quae quum aliquando breui tamen interuallo conquieuissent, ciuilibus discordiis exagitabantur: quod malum intestinum citius uel amplissima imperia quam ullus hostis euertit. Porro quoniam
homines procliuiores ad facinora sunt quam ad uirtutes, a quibus facinoribus
nullius auctoritate, ne deorum quidem immortalium maiestate deterrentur,
quotidie uarii tumultus atque Panici terrores in agris et ciuitatibus
compescendi sanandaeque diuersorum scelerum pestes exoriuntur. Num credis
paucos ad tuas opes et potentiam incumbentes imperandi libidine torqueri? ac
dies et noctes anxie cogitare quemadmodum assectatam admittantur: nullum tempus importunum est quo minus audiantur. Deum immortalem, quantas curas pectoribus ingerunt? quot mentem perturbant in somniis? quot latrocinia fumum uenditantes committunt? quam diris calamitatibus urbes implicant, omni fere labe his ex fontibus manante? nam quum assiduis criminibus dicta factaque singulorum clam inuisa regi faciant, irritant ipsius animum et mox ad crudelitatem impellunt. Extemplo uenit in opinionem leuis, crudelis, sanguinarii principis: quę nomina (quam maxime fieri potest) a magno et praeclaro principe fugienda sunt: siquidem non paucorum ciuium, sed omnium populorum odium et inuidia contrahuntur. An uero, quos tibi putaris insidiari, supliciis supremis afficies uniuersos? at hi, quum sint potentiores, multisque cognationibus et affinitatibus muniantur, mordebunt frenum, ut dicitur, ac periculum periculo propulsabunt.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.