CAES.
Hactenus existimaui multo maximas in
quouis genere flagitiorum clementiae partes concedendas esse. Caeterum ubi
nimia lenitate mei animi scelerum impunitas in meum caput recidit, opinor
maiorem in huiusmodi casibus uitae rationem oportere haberi, quam opinionis
uulgi cum in molitiem
-- xx --
ferret armata multitudo? temperaret a conuitiis? non diris execraretur? Sed quid
ego conuitia execrationesque commemorem? multi, per Iouem, inuenirentur Arbacti
qui regem adeo delicatum, adeo delibutum unguentis, nidore, corollis, meroque
redolentem Sycioniisque indutum calceis et ueste Coa inter mulierculas pensa
parcientem una cum suis psaltriis, spintriis, tineis atque soricibus aule ad
extremam desperationem compellerent. Set statuatur ciuitas non magis in odium
quam beneuolentiam propensa, tuique similis tyrannus appetentissimus laudis
existat, segetemque gloriae susceptis expeditionibus in bellicosas gentes non
per pręfectos caeterum pręsens ipse quaerat: profecto in summa ocii penuria non
aberunt graues occupationes cum perplexis cogitationibus ac rara quiete
nocturna, somniisque turbulentis atque terrificis: nec tamen in hunc ordinem
refero iudicia, foedera, edicta, consultationes, sunt enim uel ocioso peculiaria et
pacis quoque tempore quotidiana. Porro quum onus ipse solus belli sustineat,
quum totus unius humeris exercitus incumbat, fit ut mentem in discipienda mille
negocia disperciat. Antequam de acquirenda uictoria consilium ineatur
-- xx --
(quoniam leuibus ex causis tumultus in castris et seditiones excitari solent), non
tantum erit opereprecium blando alloquio summissaque commilitones oratione
compellare, singulorum fidem atque uirtutem extollere, atque in iis dumtaxat
demonstrare spes omnes honoris fortunarumque sibi repositas esse, aliis multa
dare, omnibus plurima polliceri: uerum etiam accuratissima opera impendenda est
(haec autem non ignarus alioqui expertissimo rerum huius modi recenseo, qui hic
maxime locus poscere uideatur) ne commeatu prohibitus exercitus fame prius,
dehinc lue conficiatur: cuncta enim, quae casus uel necessitas attulerit aduersa,
secordię imperatoris ascribentur: quae si grauiora fuerint quam aequo animo
ferri possint, undique concursus a militibus in auctorem certatim fiet illius
capite acerbitatem fortunae expiandam arbitrantibus. Iam reliqua consideremus
aeque curarum atque trepidationis plena. Omnibus intempesta nocte mortalibus
post curas et labores intermissos quam suauissime stertentibus ductor exercitus
(nam tuus quoque uates inquit: Principe non dignum est noctem dormire per omnem)
interdum cubito innixus multa tristia secum reputat: modo per silentium
-- xx --
tabernaculo egressus, ne qua uel proditione uel ignauia excubiarum ab hostibus in
castra per uallum aut portas irrumpentibus repente somnolenti milites
opprimerentur, circuit omnes plateas, perlustratisque portis castrorum uigiles
in soporem incumbentes monet, hortatur, precibus fatigat, diligenter posthac
obseruent, nequid per tenebras detrimenti negligentia ipsorum capiat exercitus:
nihil non exequitur et in castris mouendis quod uasa conclamata fuerint, et in
iis metandis unde nulla necessitate prohiberi queat quominus quum liuerit
euadat. In itinere uero per antecursores explorantur hostium aduentus: hi
praemittuntur ad angustias, alii ad colles occupandos, alii iubentur in
subsidium a tergo sequi. Interim sollicito de copiis et animis hostium oportune
quispiam transfuga adducitur: is secreto interrogatus edocet sigillatim numerum
atque ferocitatem aduersariorum, ut prę magnitudine diuisis aciebus
ingrediantur: mox nunciatur adesse hostes in propinquo, magno instare impetu,
uel pulueris indicio instar crassę nebulę continenter augescentis, ut necessario
conferendę sint manus.
Tunc repente (ut fit) multa oritur trepidatio,
-- xx --
tumultuatur passim, suam quisque spem sua consilia secum agitat. Tyrannus intimis
pręcordiis compresso cruciatu, caeterum uultu spem simulans transfugam ex
composito in concionem producit: iubet omnes bono animo esse: nam aduersarios,
licet magno ueniant agmine, ficulnis tamen uiribus non esse timendos, puta
maxima ex parte calones et lixas, ingenter scortorum greges in plaustris et
impedimenta circumnectantes: postremo confirmatis oratione militibus persuadet
ut non minus prędę quam pręlio sese accingant. Caeterum dum animo reuoluit
cataphractos equites et currus falcatos ac elephantes cum turribus, ad hęc
uelites alios, alios sagittarios et funditores, alios diuerso genere telorum
armatos cohortes pęne insuperabiles, artus inuaduntur frigore atque animo
linquitur. Eductis tamen exercitibus et aciebus utrinque instructis, ubi
classica intonuere, miles non admodum consternatur, paratus, si hostes terga
dederint, fugientes persequi et caesorum spoliis onustus reuerti, ad haec a
triumphante imperatore donatiuum accipere ac epulo interesse; sin grauius
premet aduersarius, abiecta parmula cursu quam expeditissimo saluti consulere:
quem unaquęque latebra
-- xx --
ni re facili iudicio, tum in alienis negociis ęstimandis incredibili temeritate
uanaque ac inconsulta persuasione sępius ad poenitentiam usque laborantis: nam
quos uenia dignos ob tenuem suspitionem arbitraris, ualentiores ad spes
perficiendas indulgendo efficis: atque etiam quum suspecti habeantur, maturius
metu se liberare uel periculoso facinore coguntur. Tunc illud pulcherrimum donum
Cyclopis exemplo in pręmium benignitatis exitio proprio breui compensandum. Et
quamuis complures a sumenda de scelerosis hominibus pęna causę cohiberent, ne
tamen pendeas animi ac subinde circumspectes (quum pręsertim audierim uulgo
dici malum esse custodem diuturnitatis metum), omnia ferro, flamma, ruina excidenda
sunt, unde aliqua periculi suspitio apparuerit.