Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

SyLLA.

Recte ais, o Caesar, quando multa sunt in uita hominum turpiter et calamitose neglecta, emendatione tamen aliqua corrigi possunt: istius autem sceleris, si pręsens occasio negligatur, postea quum tanti ueneni uis continenter uetustate inualescens per capita multorum demanarit, nequicquam recuperandę facultas desiderabitur. At uereor ut omnibus abominantibus ac etiam extimescentibus tuam crudelitatem dicaris

-- xx --

non obuiam ire flagitiis et improborum hominum ferociam legibus contundere, uerum plęraque fama circumferetur uel rapacitatis studio, uel inata sęuitia te caedibus in bonos ciues grassari, nec temperaturum ab huiusmodi feritate quoad uel unus supersit cuius uirtus formidolosa uideatur. Qua in spe uiuet populus singulis momentis expectans ad supplicia rapi? applaudent alacres tibi cruento sanguine popularium ac truculentissimae tygridis in morem saeuientis? quinimmo clandestinis imprecationibus deuouebunt et ex singulorum formidine commune odium in tyrannum procreabitur.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.