Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

CAES.

Haud contemnenda (ni fallor) documenta nostrae uirtutis in Gallia reliquimus: neque me poenituisset rerum a me gestarum etiam si nunquam Germanos et Britannos adiissem: unde tamen patrię titulos non mihi quęsiui. Sed alias quoque oportunum erit meum animum ad calculos reuocare, atque in coniecturam ducere. Quoniam uideris te Libero patri aut Herculi facere parem, peruelim, Sylla, mihi explices primo, si minus tangebare diuitiis (ut ipse iactas) quid bello ciuili proscribebas, quid rapiebas bona ciuium? parum fuit sanguine crudelitatem exsaturasse, nisi etiam in bona inuasisses: an quo delicatius philosophareris necesse erat amplissimis aedificiis dedaleas uillas extruere ac sumptuosam comparare supellectilem. Nam illę certe decumae ex uniuersis fortunis Herculi consecratae, lautaque populo Romano conuiuia facta uidebantur ampliores opes et fortunatiorem uitam aucupari.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.