Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Štafilić, Ivan; Ioannes Staphileus (1472-1528) [1528], Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens (, Roma), 4294 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - oratio] [word count] [stafilicioratioroma].
ORATIO DE CAPTA ET DIREPTA VRBE ROMA, ANNO 1527.
Etsi intelligebam eos qui hoc loco pro more scholae fictas fabulas agunt, multo minus oneris sustinere, quam qui ueras causas tractandas suscipiunt: tamen me, non fiducia ingenii, quod sentio, quam sit exiguum, sed magnitudo doloris perpulit, ut hunc in locum non fictum argumentum ex ueteri aliqua tragędia, sed historiam adferrem nimis quam ueram. Sum enim dicturus de crudelissima urbis Romae direptione, et deploraturus indignissimum casum ciuitatis, omnium reginę atque dominę. Etenim cum nemo tam ferus sit, tamque prorsus ab hominis sensu alienus, qui non acerbissime ferat indignam patriae, quae genuit, quaeque educauit, fortunam, [ERROR: no link :]Direptio Vrbis Romae. quo tandem animo nos accipere urbis Romae interitum atque excidium decet, cum ea urbs una in terris fuerit omnium gentium communis patriae? Ego profecto non minus illius calamitate commoueor, quam eius ipsius oppidi, quo me primum nascentem excepit, aduersis rebus perturbarer. Cum igitur esset hoc in loco mihi pro more dicendum, non potui, cum esset animus dolore occupatus alia de re orationem instituere. Vbi dolet, inquiunt, ibi manum habet. Quare cum assidue aduersaretur ob oculos eius urbis direptio atque incendium, [ERROR: no link :]Romana beneficia. quae nobis leges, quae religiones, quae omnes honestas disciplinas tradidit, denique a qua plura beneficia, quam ab ipsa patria, in qua quisque genitus est, omnes accepimus: Coegit me magnitudo doloris de fortuna urbis, deque miserrimis temporibus quaeri, praesertim in hoc caetu, apud homines doctissimos, qui intelligunt quantum huic urbi, ex qua Longe igitur fallitur, si quis disciplinam militarem, contra fidem Imperatori datam, auaritia, ad diripiendam urbem opulentissimam, quam sine praesidio esse animaduerterat, incitatus, omnia diuina atque humana iura uiolauit. Hos latrones optimo iure accuso, qui iniussu Imperatoris sine legitimis ducibus urbem Romam inuaserunt. Finge iustam causam fuisse Romae inuadendae, tamen seditio est, sine legitimo Imperio impetum in quenquam facere. Quid autem tam contrarium militiae est, quam seditio, quia hanc unam ob causam, iure gentium bella geruntur, ut coerceantur hi, qui per seditionem, sine Magistratuum Sed non disputabo subtiliter de causa, nec patrocinabor Pontifici, in quem culpa confertur. Nulla ne igitur in uictoria moderatione utendum fuit? Nullum ne discrimen sacrarum ac prophanarum rerum habendum? Quis tam crudelis unquam uictor fuit, etiam apud Ethnicos, qui non abstineret uim a templis? [ERROR: no link :]Gotthos sacris pepercisse. Augustinus scribit Gotthos, cum caepissent urbem, non modo a Christianorum templis uim abstinuisse, sed etiam his donasse uitam, qui eo profugerant. Tanta nominis Christiani reuerentia apud barbaros illos fuit, qui doctrinae coelestis ignari, nomen tantum Christianorum audierant. At isti sacrilegi quas aras, quod sacellum reliquerint intactum? Et accepimus non tantum omnia fana spoliata esse, monumenta sanctorum uirorum praetiosiora, et thesauros ad publicam utilitatem totius Italiae ibi conditos, direptos esse, sed etiam caede et aliis sceleribus prophanata esse, decantatae sunt per ludibrium sacrae cantiones. Ita nulla non contumelia effecta est religio Christiana. Quid Turcae aliud faciunt expugnatis Christianorum urbibus? O ueram uocem Poetae, qui dixit.
rerum similis contemptus fuit: sed cum aliis in rebus continentior caeterarum nationum militibus hactenus fuit, tum singulari religione uim a sacris rebus abstinuit. Nunc autem, o dii immortales, quam dissimilis hic exercitus maiorum nostrorum fuit? Quam longe degenerauit a ueterum modestia? Maiores nostri nihil praeter uictoriae laudem cupiebant domum reportare. Itaque nec priuatorum fortunas diripiebant, tantum abest, ut attingerint res sacras. Nec procul exempla continentiae requirenda sunt. Quis toto Veneto bello a Maximiliani exercitu unum oppidum audiuit direptum esse? Nemo profecto. Et Maximilianus ipse cum esset in puniendis delictis lenissimus, tamen in uindicanda auaritia militum acerrimus fuit. Etenim cum in eo bello capta Vincentia, Maximilianus in uindicanda auaritia acerrimus, quidam iniussu suo in aliquot ciuium aedes praedandi causa impetum fecissent, statim totam illam cohortem oppressit, et plures ducentis securi percuti iussit: Vt eo exemplo ostenderet, non omnia uictoribus in uictos licere. Habes Carole Caesar auitum exemplum, quid de exercitu iudicare te oporteat, qui auaritia corruptus, omnia diuina atque humana iura uiolauit. Et haud scio an noceat nostris hominibus contagio Hispanorum: hos, ut uereor, nouae disciplinae magistros habent. Ab his tanquam lanistis Non autem minus sacrilegium est, Bibliothecas, quam phana diripere. Non enim inter sacras res, aut diuinas recensenda sunt aurea uasa, quibus in ceremoniis nostris utimur? Et non recensendi sunt libri, qui coelestia oracula, qui doctrinam religionis, alias honestas artes diuinitus ostentas generi humano, continent? [ERROR: no link :]Bibliothecae Romanae Neque uero usquam Bibliothecae locupletiores sunt ullae, quam fuerunt Romanae. Huc omnis generis Scriptores ex toto orbe terrarum magna cura Pontificum conuecti sunt. Huc nuper adeo, quicquid reliquum fuit literariae suppellectilis in tota Graecia, importatum est. Haec monumenta, cum aeterna esse debuerint, tamen furore militum aliqua ex parte corrupta dicuntur. Et haud scio an impia flamma per urbem uagata, Bibliothecas etiam attigerit. O iacturam nullo unquam seculo reparabilem. Quot religionis nostrae interpraetes, qui praeterea nusquam extant, quot aliarum optimarum artium authores amissos arbitremur? Quis non uehementer doleat tot seculorum labores, tot noctium uigilias a doctis hominibus ad utilitatem posteritatis lucubratas, in hanc fortunam incidisse. Statuas aut picturas elegantes magnorum uirorum magno cum dolore amittimus, quas, uel propter artis bonitatem, uel propter memoriam eorum, quos repraesentabant, si fieri posset aeternas esse optamus. Quanto magis dolere debemus tot ingeniorum interitum, quae non modo propter scriptorum pulchritudinem miramur, sed etiam propter utilitatem amamus. Neque enim retineri Respublicae sine honestarum artium cognitione et sine libris possunt. Cum igitur arma geri debeant ad tegendas omnes pacis artes, uidete quantum scelus isti latrones admiserint. Qui quae armis defendi inprimis religionum confusio, quae ciuitatum perturbatio apud omnes gentes secutura est? Non igitur ad unam urbem haec calamitas pertinet, sed ad omnes gentes, quae retinere religiones, ac studia bonarum artium sine Romanis Bibliothecis non possunt. Neque uero impune erit istis latronibus, tot scelera in unius expugnatione urbis perpetrasse. Videt haec Deus, inspector atque arbiter omnium humanorum consiliorum atque factorum. [ERROR: no link :]Daniel cap. 5. Hic ulciscetur contumeliam templis, libris et similibus monumentis religionis illatam, non aliter atque de Rege Assirio supplicium sumpsit, qui sacra uasa Hierosolymis allata prophanauit. [ERROR: no link :]Baptista Neque illa uox Baptistae cuiusdam, quem Romae aiunt, et antea ciuibus hanc cladem, et postea uictoribus minatum esse, sine numine emissa uidetur. Legistis enim, ut opinor, dixisse Baptistam illum, futurum, ut rapta undique spolia breui reuomant. Neque enim diu tolerare Deus sui contemptum superbiam in rebus secundis, crudelitatem in imbecilliores, potest. Non enim possum hic dicere, qualem carnificinam in tota urbe exercuerint. Nec libet commemorare raptas a complexu parentum uirgines, non abstractas a maritis honestas matronas, non mactatos senes ac sacerdotes. Quanta enim fuerit in urbe licentia audacissimorum hominum, inde aestimari potest, quod duodecim diebus, nullos habuit exercitus militari more Magistratus. [ERROR: no link :] Accepimus et ante Romam captam esse, primum a Gallis, deinde post multa secula a Gotthis: Verum multo grauius hoc tempore afflicta uidetur. [ERROR: no link :]Galli quomodo gesserint in urbis Romae expugnatione. Galli tantum in desertas aedes sęuierunt. Ciues partim in Capitolium se receperant, partim Veos profugerant, intenti in occasionem rei bene gerendae. Nam arcem urbs, non Imperium, non Magistratus, non sacra, non caetera ornamenta amisit. [ERROR: no link :]Gotthorum clementia Iustius igitur hic dies, qui fuit pridie nonas Maii: eo enim proximo anno urbs capta est, inter atros, quam Alliensis numeretur. Ac uereor futurum, ut ad posteros hic dies multo uerius Alliensis uideatur illi urbi fuisse, quam ullus alius: Neque enim facile se ex tanta calamitate urbs recreabit. Ac uidete quantum distet ab exemplis ueterum Germanorum huius exercitus facinus. [ERROR: no link :]Germanorum ueterum exempla. Carolus primus, depulsis ab urbe Longobardis, a uastitate urbem atque Italiam prohibuit. Ottho primus liberauit eam Berengarii tyrannide. Et ut multa omittam, fortissimus ac sapientissimus Princeps, auus, Carole, tuus Maximilianus, quanto consilio Gallum ducentem Maximum ac fortissimum exercitum ad urbem, irritatum atque accensum odio Iulii Pontificis, inde usque a Rauenna, ubi maxima pugna exercitum Pontificium uicerat, atque fugauerat, ad ultimam Galliae oram, in Belgicum retraxit, ne qua clade urbs ab irato uictore afficeretur. Nunc autem, o temporum labem, ille ipse exercitus, quem Caesar uniuersae Italiae praesidio esse uoluit, inauditam crudelitatem in urbe principe totius Italiae, imo totius orbis exercuit, non exempla ueterum Germanorum, non dignitas urbis, non ingentia beneficia collata in omnes gentes, flexerunt eos ad misericordiam. Quis non doleat adeo deformatam esse eam urbem, quae olim [ERROR: no link perseus:]rerum, ut inquit Vergilius, pulcherrima. [ERROR: no link :]Roma princeps Imperii sacri. Princeps Imperii omnium gentium fuit, quae una exempla plura uirtutum protulit, quam omnes ubique aliae ciuitates: quae nobis leges, quae literas, quae religiones, quae humanitatem, quae omnes honestas disciplinas, quae denique omnem bene uiuendi rationem tradidit, ut hanc urbem semper tanquam communem patriam omnium gentium homines coluerint. Non ne tot urbis meritis, etiamsi quid peccasset Pontifex, condonari debuit? Nunc Pontificis peccatum furiosus exercitus parricidio uindicat, dum sceleratas manus ei urbi iniicit quae nobis omnibus pro patria esse debuit. Longe enim plura beneficia ab ea unusquisque nostrum accepit, quam ab eo loco, |
Previous section
|
Štafilić, Ivan; Ioannes Staphileus (1472-1528) [1528], Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens (, Roma), 4294 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - oratio] [word count] [stafilicioratioroma].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.