Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Antun (1504-1573) [1530], Carmina, versio electronica (), 90 versus, verborum 500, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen] [word count] [vrancicacvd].
Previous section

Next section

AD JUSTUM DECIUM DE AMORE, NUMMO, NOCTE ET BACHO
Urges, Juste, nimis, quod nil moderabile suadent
Quattuor haec: nummus, noxque, merumque, et amor.
Concedo immodicas depravat copia mentes;
Magna tamen non res, sed malus usus obest.
Improba, tolle igitur nummum, succedet egestas,
Saepe bonos etiam quae facit una malos.
Absit amor, nil dulce potest mortalibus esse,
Pax et sancta ruit, surgit et omne nefas.
Subtrahe done meri, moerebunt laeta, iocique
Corrumpet genas pallor et ora sitis.
Nox si non certos cursusque vicesque tenebit
Inquies occidet, continuusque dies.
Namque haec per somnum tenacem inibi sepultos
Restaurat sensus, restituitque sibi,
Et quos lassat opus longo sudore dierum
Nox omnes gratis sola labore levat.
Quare haec si vitam, si dant solatia, Juste,
Aes male damnatur, noxque, merumque et amor.
Quumque mari terraque simul per magna pericla
Pax, nummus, Bachus quaeritur atque Ceres.
Prorsus erit stulti tantorum nolle laborum
Fructibus optatis, redditibusque frui.
Si sapis ergo dies, dum possis, exige laetos,
Istaque cui sordent, sordidus ille homo est.
Previous section

Next section


Vrančić, Antun (1504-1573) [1530], Carmina, versio electronica (), 90 versus, verborum 500, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen] [word count] [vrancicacvd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.