Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1531], Epistula ad Francescum di Nobili dictum Cheream, versio electronica. (, Buda), Verborum 523, Ed. Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15310125].
Ego post meum a Vestra dominatione discessum, licet fuerim in multis et diversis
difficultatibus et periculis in mari et in terra, omnibus tamen Deo duce superatis perueni
tandem huc ad Majestatem regiam, dominum meum clementissimum, quem reperi hic Bude optime
sanum et incolumem. De statu vero sue Majestatis id possum Vestrae dominationi scribere,
Majestati sue, Dei optimi nutu, omnia prospera succedunt, Dominationem Vestram
intellexisse existimo, quantos et quam forti manu, tum terra quam Danubio, rex Bohemie
Ferdinandus fuerit superioribus diebus agressus a Sua Majestate; atque id eo tempore, cum
ex altera parte pro concordia nobiscum ineunda ageret, et pro hoc tam apud Serenissimum
Polonie regem, quam apud invictum ac potentissimum imperatorem Turcorum oratores suos
haberet; et quamvis Majestas regia videre hostium vires et apparatum esse prepotentem, nec
ciuitatem hanc -- 177 -- Budensem et castrum regium esse tale, quam videretur admodum
idoneum ad validiorem oppugnationem sustinendam, confisa tamen Majestas regia in Deo
omnipotente et in virtute eorum, qui cum sua Majestate erant, obsidionem ipsam expectauit,
et in hac ipsa civitate ac regia sua permanere statuerat. Cum itaque quinquaginta integris
diebus fuisset sua Majestas fortissime oppugnata, quassatis pluribus in locis et dirutis
magna ex parte muribus ciuitatis, cuniculis etiam aliquot sub terra actis, nihil tamen sue
Majestati, a deo ita volente, nocere potuerunt, sed demum cum tali strage recedere et
obsidionem relinquere sunt coacti, ut quantum ex his, qui ab hostibus ad suam Majestatem
transfugerunt, intelligere potuimus, supra duo millia hominum in eorum exercitu sint
desiderati, et in his non pauci primarij viri; octo autem sint naues suis militibus
orbate, ex nostris pauci admodum pro tanto numero perierunt. Obsidebantur cum Majestate
regia plerique primores et magnates regni Hungarie, tum vero illustris D. Aloisius Gritti,
filius serenissimi principis Vestri, cuius prudentie et industrie non solum Majestas
regia, sed omnes a minimo usque ad maximum, qui obsidebantur, pro salutis et victoriae
tribuunt palmam. Majestas Regia predictum dominum Aloisium nouo donavit titulo, fecit eum
gubernatorem regni, deinde comitem de Marmarosio relictis apud eum beneficiis
ecclesiasticis, et thezaurariatu, que prius etiam a sua Majestate habuerat; modo ipse
dominus Aloisius missus est a Majestate regia Constantinopolim ad imperatorem Turchorum in
certis negotiis regni et regie Majestatis. Inducie tractantur nunc inter nostros et
Germanos cum capitaneo Caroli imperatoris, Vilelmo videlicet Rogendorff, qui non solum
capitaneus est regis Ferdinandi, sed et intimus consiliarius ipsius Caroli imperatoris.
Hic erat dux et caput exercitus, qui Majestatem regiam obsidebat. Hoc etiam ea causa volui
ad Vestram dominationem perscribere, ut serenissimo Principi et domino domino duci
Venetiarum, domino nostro gratioso, Vestra dominatio ostendere velit, et etiam dominis
meis observandissimis oratoribus regum Francie et Anglie.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1531], Epistula ad Francescum di Nobili dictum Cheream, versio electronica. (, Buda), Verborum 523, Ed. Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15310125].
|