Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Giovanni Mario Filelfo ((1426-07-24 – 1480-06)) [1470], Ragusaeis de origine atque rebus gestis urbis Ragusaeae (1470), versio electronica () [word count] [0912filelfo-raguseis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Cum in Scythas post devictam Asyriae atquae Persiae partem Medus Medea natus et Egeo Athenarum rege fecisset impetum: Triphon ex Sauromatiae principibus alter viribus impar Medo decrevit regno cedere. Nam Medus parcebat nemini. Occupabat urbes imperio. Edicebat novas leges. Captivos omnis vendebat sub hasta. Fortunas vertebat in praedam. populabatur agros. Reges vel caedebat: vel habebat servos domi. Quae cum singula per se foeda: intolerabiliaque regi videri possent: Triphoni sunt monstra quasi quaedam existimata: quae mallet fugiendo vitare: quam stando turpissime perpeti: cum aliud sapientis esset consilij munus: aliud insani hominis pertinacia. Ad haec autem et Chavizes vir clarissimus Triphone cretus fortissime dimicans in acie concidit: cui superstes successit Ragus per id temporis admodum. Quare et spe regni privatus Triphon: et filio decrevit aliam sibi regionem quaerere: ubi fas esset et urbem condere: et Ragi nepotis consulere successioni. Sauromatas duxit secum aliquot et turbas et principes ex ijs quidem: qui eadem perterriti: qua et Triphon causa: constituessent saluti studere suae potius: quam cum reliquis eam fortunis perdere. Discedens ergo cum hisce Triphon ex Scythia: diu longeque vagatus est: donec ad Pannonum montes Dalmatiam devenerit prope. Aliunde enim pellebatur: ubi de futuro rerum eventu metus esset: Aliis. erat odio nomen Scythicum: quod bellicosissimum diceretur. Sed apud illos Pannonum montes et solitudo erat: et tam brevi occupavit montium quorundam et fauces et iuga: ut radicibus si quid accideret unquam. parvifaceret. Illic urbem statuit: hic due Scytharum suo nomine Triphoniam stadiorum duorum 57 ac viginti: quae quidem etsi non erat vel feraci campo sita: vel ubertate finis amplissima: ea tamen ob ingenij Triphonis praestantiam singularemque Scytharum sollertiam munita civilis ornamenti rerum necessariarum claritudine: ut superaret maiores atque vetustiores multo. Quamobrem factum est non multo post: ut quo liberius hic commodiusque viverent non praeda. non fortis. non ullo sceleris violentiaeque genere: sed virtute ac ijs Thesauris: qui e Scythico devecti fuissent solo: eo tulerint id finitimi moleste magis. Haud enim pati posse: ut ijs in locis eorum genus propagarent: quos erat fama et algore et aestu et fame et siti et omni demum difficultate ad bellum fieri semper alacriores. Metuere has ob causas et propter rei novitatem suis finibus. Alios acuebat invidia: qui viderent nulla temporis intercapedine statutam esse tantam urbem. Hoc enim est livoris proprium: ut suam negligat felicitatem: alienam aegre ferat. Itaque dicere: facere. cogitareque finitimi quidquid in Triphonis esse ducerent impium importunum. Excurrere. praedari fortunas. Agrum difficultate partum atque nummis populari. Viros si quos caperent servos ducere. Casas Pagorum evertere. Villas quas summa cum industria Sauromatum struxerant turbae: vastare: ac niti omnia: quae bellum praeceps et iniquum soleret. Coactus igitur et Triphon sese in bellum cum suis accingere: etsi primum novitatem est admiratus: ut nec coniurato: nec indicto bello: nec praescripta die nullam in aciem descenderint: sed irrumpentes excurrerint latrorum more: mox sese, tamen suosque defensurus devenit in praelium rursus iterumque: tamque fortiter dimicavit: ut et ceciderit multos: et plurimos captivos vinxerit: et imperio profusissime dilatato arces innumerabiles subegerit: urbesque nonnullas in servitudinem ceperit. Perterrefacti iam igitur Pannones finitimi quidem illi ac Bosni quiescere manu vel impari: vel inerti: sed mente semper fervere: ac molestissime Scytharum imperium ferre. Denique nec Triphon est ausus: nisi provocatus ac lacessitus iniuria: belli causas in finitimos serere: cum ullisve manus conserere belli fortunam metuenda messe ducens. Hac mente: quod reliqui num aetatis ei fuit: vixit enim annum sextum et quadragesimum senectutem profecto summam: quam post quietem laboravit morbis plurimis: trivit in pace. Post huius interitum successit Ragus: qui ut iuvenis erat aetate: ita senex moribus. Vitam castissimam agere: at otiosam minime. Assidue dum vixit avus: vel in bellis est esercitus 58 praelio: vel in pace meditationibus militaribus vaenationibusque praeludebat castris. In eum finitimi cuncti continuo dirigere brachia huius imperium anhelare. Alij fraudes atque insidias tendere: quasi plagas atque vincula in praedam diripiendam. Alij tanquam lupi agni huius cruorem appetere. Cuncti demum Sargonettidem Bosnum Pannonum deligere ducem: qui Ragum insequeretur indefessus. Sargonettides autem hic belli huius erat omnis causa: quippe qui ortando. suadendo, rogandoque non desisteret: quo fierent Pannones in debellandum Ragum alacriores. Sed Ragus ut erat infracta mente nec minis commoveri: nec eo metu perturbari: nec eorum adventu castrorum labefieri. Cervos enim solebat dicere Pannones cum tigribus Scythicis pugnaturos. Id autem sic habere: non multo post patefactum est. Nam et locorum difficultate potentiores Scythae: et animorum praestantia fortiores: et bellandi consuetudine superiores Pannonas omnis profligarunt. Sargonettidem turpissime captum obtruncarunt. Plurimos sibi servos ascripserunt. Reliquos qui ex proelio vitam fuga retulerunt obsidione facta subdiderunt imperio Ragi: coegereque servire. Itaque iam et Bosnos et Pannones et Dalmatios: qui cum Pannonibus senserant partim dediticios. partim obsidione fractos. partim aliorum exemplo perterritos omnis effecit suos ipse Ragus: et ad littus usque Dalmaticum imperio dilatato intra radices montium et maris sinum condidit urbem non amplitudine soli sed praestantia sitam munitissimam: quam voluit suo nomine Ragusam appellari: quae quidem etsi hoc tempore non ijsdem est omnino moenibus: jisdem domibus eodem ornatu: quo quondam corrodit enim vetustas et mutat singula: eodem est tamen in loco. ijsdem fundamentis ac situ: eodem et cultu et splendore: et siquid in ea mutatum est: non clarissimi virorum animi: non mores a Rago praestantissimi: non sanctissimi in omni re fides: sed imperij diminutio: finiumque: quod saevientis fortunae solet: non virtutis impartiri munus hostibus. Haec ut gessit Ragus natura vir humanissimus: et ut bellandi peritissimus: ita quidem otiandi cupidissimus: praesertim in tam ampli quaesiti parva manu a ferocissimis hostibus imperij felicitate: decrevit: ni stimuletur cogaturque saevire: quietem sibi suisque procurare. Nam et successionem suam omnem in suos proceres instituerat: quos senatores senatui praefecerat suo. Ipse vero nec ex coniuge: quam esset nunquam habiturus: nec aliunde filios expectabat. Quare concordiam pacemque 59 suis posteris precaturus optaturusque in secessum ad littus maris constituit Minervae templum ornatissimum sacris omni genere: clanculumque solebat illud ingredi: concordiamque suorum exorare: quod ex frequenti progressionem rescitum est: auditumque ac relatum. Nam quae reges latere cunctos opinantur: quae sua sunt: tenent singuli. Vota vero Ragi dicuntur haec fuisse. Non nescis o Iupiter huius Minervae pater: quam sit hoc spacium breve: quod hic vivimus: quamque bonis omnibus haec vita sit difficilis: qua dolore metuque torqueamur: metuentes: cum bene sit: dolentes autem: si sit male: brevissimaque voluptate longissimas molestias compensantes. Ut concordia unioneque successionem hanc tueare te obsecro. Pro me nihil: nisi mentem sanam. Nam quae vulgus colit: haec omnia negligo. Pro meis pacem et quietem postulo. Si nihil impie precor o Iupiter: iuste oranti fave. Scribitur hoc mirabile: quod sit meritus pietate. fide. integritateque Ragus respondentem et annuentem audire Iovem nimbo ut opinabantur veteres: manifestum: qui diceret: Exorasti Rage singula. Nam et hominum mentibus in universam et Asiam et Europam divino munere missum est hoc oraculum: ut pace quiescentibus Ragusaeis: qui concordia viverent: nihil insidiarum pararent: nihil inferrent belli: ni mallent: qui contra quicquam molirentur: Iovem iratum experiri. O virum summa laude tollendum in coelum: cuius nunquam sit nomen interiturum: cuius posteritas coeli fato neque moveri loco possit: nec usquam labefieri. Num ea precatus est: quae nostri solent principes. robur ac valentiam corporum. fortunas lautissimas. amplitudinem regni? Concordiam inquam oravit ac pacem duo rerum publicarum ornamenta. Quid enim ea in civitate bene morata deesse potest: in qua sit concordia? aut quid non esse illi praesto: ubi pax colitur? Ut enim a discordia sediciones solent cruentaeque factiones oriri saedulo cuncta vastantes: nec inter colonos sinentes in agris quicquam crescere: nec in urbe valore quicquam: ita solet concordia fugare simultates. odisse coniuratos agros colere. cives ornare. Iusticiae servare dignitatem. omnem decorum amplificare. Iure ac merito et petijt Ragus pacem et exoravit suis. Reliquum enim quod fuit vitae: pace tutatus est et quae Triphonis avi fuerant: et quae iure quaesiverat belli. Ipse vero pie relligioseque vixit annos sex et sexaginta castissimus quidem omnium: ac modestissimus in omni actione. Quaerunt maiores nostri: cur non sit eorum: 60 quae sibi suisque fuissent imperio parta possessionem diuturnam: perpetuamque tutelam: ut suorum concordiam pacemque precatus est? Haec redditur vel sola causa: quoniam ea erat sanctimonia Ragus: ut a superis exoraturus foret quidquid postulasset: quando nihil poscebat iniusti: nihil quod virum et gravem et integrum non deceret. Cum autem fata: quorum ductu res mortalium agi soleant: obstare constituissent Ragusaeis in reliquam Ragi fortunam: factum est: ut eum coegerint eius orationis oblivisci: quam si apud Iovem habuisset: fatis occursum esse. Proh fatorum necessitatem intolerabilem: ut eo nos perducant: quod surdi possimus et muti fieri: cum volunt: eloquentes vero ac graves: cum praecipiunt. Recte igitur animus solus noster est: qui non subditur fatis: sed liber est atque suus: nec cuiquam nisi ultro servit. invitus sequitur nihil. Rubigo quidem vetustatis corporis bona conterit: quibus et intemperies aeris: et obsunt plaeraque rerum incommoda. At fortunas hasce quas admirantur insani: quibusque servit vulgus: casus praebet: sors aufert: quae et ludicrae sunt et lubricae. Sola virtus stabilis est atque perpetua: quam nulli temporum fluxus queant surripere: nulla rerum perturbatio commutare. nulla vetustatis oblivio tollere. Hanc ubi suis precatus est Ragus: non potuere vel in hunc usque diem Ragusaei quicquam amittere: quod suum esset ac immutabile. Nam cum non multo post obierit diem Ragus ipse: cui senatus successit: ut instituerat: concordes vivere Ragusaei: singuli sua virtute fraeti innocentia. modestia. sapientia liberalitate. gravitate. integritate. sanctimonia. cuncti vero suum munus non negligentes aequitatem. fidem. pietatem. magnificentiam. magnidecentiam. munificentiam. pacem. humanitatem. facilitatem. reliquasque virtutes: quibus vel privatorum animi possent assidue meliores fieri: vel rerum publicarum laudes propagari. Sed ut auditum est: obijsse Ragum: exoptatae sunt huius opes circumquaque. Alij vero fraudibus niti: Alij minis: Alij pollicitando solicitandoque regnum huius quaerere: donec eo ventum est: ut aperta sese fronte cum Bosnis atque Pannonibus praescripserint Epyrotae hostes. Archibonus autem eorum dux erat praefectus octoginta millibus equitum: at peditum millibus tricentis. Hi omnes in Ragusam fremere atque minis acerbissimis urbem illam primum perterrere: mox adeo provocare: ut et ipsa sibi taela cinxerit. Expeditio vero Ragusaeorum peditum equitumque ducenta est hominum complexa 61 millia. In aciem est deventum. Aliquandiu pugnatum. Utrinque caesi vulneribusque confossi plurimi. Sed loci difficultas animorumque magnitudo ac singularis in praelijs tolerantia Ragusaeos superiores semper efficere. Molles Epyrotarum turbae: Bosnorumque atque Pannonum vulgus: Nam concurrerant eo plebei quique ac ascripsi glebae: minime incommodorum et importunitatis patiens coegere demum victores fieri Ragusaeos. Archibonus captus et obtruncatus est. In reliquos fuit ea civitas clementissima. legibus eos devinxit sibi fortasse magis duris: quam antea. Sed vita sunt libertateque donari: nihilque victoriae vel insolentia vel licentia secuta est sui moris: praeter eorum caedem: quos furor bellicus in praeliando violavit. Caetera sunt humanissime summaque cum benignitate transacta. Post hanc vero victoriam: cum tantus in finitimis esset terror ob maximam Ragusaeorum virtutem: ut nihil anhaelarent deinceps bellorum: cumque Ragusa natura et sui regis institutione quietem coleret atque pacem: quietum est undique. Mentes invidiorum hostiles ac iniquas premebat horror: ut clandestinum solet ignem cinis in fornace premere. At animos Ragusaeorum maximos et clarissimos ipsa pietas et benignitas a praeliando distrahebat. Quid est enim tam inhumanum: quam quod quiete fieri potest: bello fiat? quidve magis contra naturam humani generis: quam sitire sanguinem atque caedem hominum? Sed ne langueret desidia: et gubernandi modum et leges addidit suis. Ragusa civitas clarissima. Quarum hae fuere nonnullae: ut siquis adulter coniuge contempta sese moechae dicasset: pelleretur urbe: donec vacaret libidinibus non restituendus patriae: nec prius in civitatem rediturus: quam canuisset: et cum mutatis pilis ac habitu corporis animi sententiam mutavisset. Si quis autem indulsisset avariciae: foenusque secutus esset: patefacta re continuo duceretur equis in plateam a praefecto vigilum vinctus: nec salvatur inde prius: quam et quod foenore surripuit reddat viro: cui surreptum est: et duplo plus dederit fisco: moxque pelletur ab urbe duos annos futurus exul: ut discerent omnes reliqui: quam execrarentur avaros Ragusaei. Quod si quis ob hoc sceleris genus vel in parentes crudelis fuerit: vel in patruum vel in aliquem propinquorum: quen veneno. sicave. aut insidiis ullis de medio sustulisset: is in mediam feratur viam: ubi frequentior populus esse soleat: illicque illius diripiantur costis tergora: vivusque cremetur. At sacrilegi ac fures secarentur. 62 Inertes ac segnes urbe privarentur ne tanquam tabifera quaedam scabies multos opprimeret. Quod si quis vinosus foret: pelleretur ab urbe: quoniam civitate benemorata videretur indignus. At si soleret obrui vino: caederetur virgis ac exularet. Sed si quicquam errasset ebrius: perinde plecteretur ultra vini poenam et ebrietatis: ac si sciens sobriusque peccasset. Palam vero cantu atque sono consuetos vel psallere vel tybia aut cordis emasculare mentes hominum et lascivas reddere eijciendos ab urbe decrevit lex: ne mollibus auditis cantibus atque armonia violarentur iuventutis animi: fierentque ad turpitudinem faciles. Quia etiam ea lege prohibentur saltus et tripudia nec choreae in nuptiis quidam aut ullis admittantur in festis: quas solemus et apud omnis reges: et in primis in connubiis celebrare. Si quis debitor a creditore vocatus in iudicium se debere negavisset: probareturque peierasse: duplum reddere cogeretur ei: quem esse negavit creditorem: nec amplius testis fidem faceret. Nasum ab eius facie caedi lex voluit: qui in cuiusquam faciem dixisset contumeliam. Quod si absentem notasset infamia: vinclis in carcere ligaretur: donec famam sublatam murmure non restituisset: non solvendus. Si fraude quicquam venditum est: restituatur precium: et praescribat sibi rem emptor incautus. Testes admitti lex voluit quoscumque pauperes et honestos. Turpes autem: quibus ulla foret infamia vitae: quamvis ditissimi quidem essent: sacri fori limen adire non auderent. Habitum virilem constituit lex togam ad talos esse gravitatis indicem ijs: qui versarentur in urbe. At qui peregre proficiscerentur alio: cum exijssent suburbia: licere voluit vel clamide: vel lacernis uti. Si quis vel Cynaedus haberetur vel pathicus: in eum instituit omnes insurgere posse: et ferro. et fuste et lapidibus. et quovis taeli genere: donec vivus exanimisve iactaretur in flammas ardentissimas: quem hostem natura proscripsit: plectique iussit acerbissime. Eum laqueo sospendi iussit lex publica corvis reliquisque cybum alitibus: qui patriae libertatem enervaturus alium urbis regem moliretur aut anhaelaret: quam qui senatus Ragi successit imperio. Qui vero sediciosus regnum appeteret: gravissimo pendens saxo in amnem pontumve proijceretur. His legibus alijsque plaerisque quas singulas perscribere longissimum foret: expositis: ut observarentur: populo: lectisque palam: ac affixis in foro didicere mali: quid sibi metuendum esset: boni vero: quid sperandum: Ipsi vero Ragusaei omne 63 hominum docuere genus: esse sibi nihil iusticia coniunctius. nihil aequitate familiarius. nihil pietate patria urbisque ornamentis atque decoro carius. Erat apud Ragusaeos: qui maxima valebat auctoritate: Savirzes natione Pannon: sed apud Triphonem et Ragum iamdudum educatus: et ab ipsis principibus primum in dignitate constitutus: mox eadem in sede ab universo senatu confirmatus. Hunc cum reliquis Pannonibus per id temporis captivum Triphon habuit: cum iam tamen Pannones reliquique finitimi fecerunt impetum post Triphoniam conditam. Sed ob generis nobilitatem: erat enim Savirzes de regum stirpe cretus: et indolis: ut videbatur: praestantiam: et donatus est libertate: et Triphonis effectus comes. Mox in senatorum numero decretus. Eundem apud Ragum locum habuit. Idem apud senatum erat Ragusaeum. Sed is ea: quae semper fuit: mente: sese nunc detexit: factionem attemptavit urbeque fugiens: ubi nihil intueretur suos proficere dolos: Pannonum Bosnorumque maxima quidem manu comparata in Ragusam impetum fecit. Ragusaei parva cum turba illis occurrere: sed pietate ac fide duce semper niti. praeliari saepis permultos ex illis caedere. Trophaeis potiri plurimis: Sed et triumpho denique captis fere omnibus: qui cum illis venissent dimicaturi. Quos ut ceperunt: Savirze in praelio interempto: dum acrius dimicaret: omnes coegerunt expirare Ragusaei partim in frusta caesos. partim in pelagus mersos: quoniam cum indulgentia Ragusaeorum assidue fierent deteriores: ac magis invitarentur ad huiuscemodi scelera. Pace quaesita: Ragusaque cum hac victoria quiescente: Arvistus in senatu maximus: qui per id temporis foret urbis rector: navale constituit. Nam iamdudum pro rege decreverant appellari rectorem: qui praeesset mensem unum: ius diceret: et cum senatus auctoritate civitatem gubernaret. Navale vero divinis poene admonitus consilijs decrevit esse: ut si qua mox calamitas immineret: ea ponto non obesset. Nam erat Ragusa terra munitissima et virorum praestantia. et animorum magnitudine. et moenium fundamentis. et edificiorum nobilitate. et machinarum multitudine. et amplitudine thesauri: quem divitijs infinitis effodiendo argento atque auro e proximis Pannoniae sibi montibus compararant. Sed navalis huiusmodi fama per universum fere terrarum orbem diffusa pervenit ad Graecos. Horum ob invidiam alij: qui nequirent tantam Ragusaeorum felicitatem non iniqua ferre mente: Alij pavore perterriti: qui metuerent 64 ne tantus hic huius urbis potentatus aliquando dilataturus imperium vel Graecorum gloriam occuparet: omnes una eademque mente decreverunt classe impetum in Ragusam facere. Itaque naves longasque triremis centum expeditione una complexi sunt omni classicorum genere taelorumque apparatu munitissimas. At eadem haec fama rem hanc omnem detexit Ragusaeis: ut erat novarum cupidissima rerum. Ut enim adhibebant mercaturae non mediocrem operam Ragusaei: iamque per universum terrarum orbem vagabantur eorum negotiatores terra marique: sic et habebant diversis in locis amicissimos: a quibus admonerentur quidquid opus esset accipere scireque. Quamobrem Polum Briosech: qui praeerat ea tempestate Ragusae rector: virum senatorem: quique cum Triphonis genere fuerat consanguinitate coniunctus: praefecerunt et Ragusaei suae classi: quam e navali continuo in vastum mare traductam appararunt munitissimam omni armamentorum ordine. Videbant iam Graeci Ragusae moenia: nec sibi classique suae diffidebant de victoria: quippe qui ducerent improvisos se Ragusaeos opprimere. Sed qua deus omnia tractet providentia: non meminerant: quamque et iustos adiuvet: et iniustos detestetur. Quare cum Ragusaeorum classis occurrisset Graecis: manusque conservissent: dimicatumque fuisset aliquandiu: superati sunt Dolopes: vixque ex tanto numero triremes evasere triginta: myoparon unus: caeteri capti sunt et in servitudinem ducti omnes nautae ac duces: declaratumque: quam virtus paucorum antecellat multorum superbiae. Nequeunt hanc ignominiam Graeci proceres perpeti: sed ut iuventus esse solet ubique ferox: plebs autem novitatis cupidissima: sic et iuventus omnis et mermidonum vulgus obsecundabat Graiorum procerum voluntati: ut repararentur castra rursus: et classis prima et maior et validior in Ragusaeos debellandos mitteretur: idque factum esset continuo: nisi Promeletes vir inter eos maximus atque clarissimus eos omnis a sententia distraxisset inquiens: Quid struitis Danai? Non intelligitis: ne ferre superos iniquitatem: iustis vero favere cuncta numina? Quid iuris fuit Graecis unquam in Scythas? Quid Ragusa debet nostris? Saevire volumus in omne hominum genus. Aequum est: ut patiamur quae turpissime foedo ferimus. Mea quidem sententia satis arbitrabimur superiorem hanc proximam calamitatem: nec iterum eodem involvemur pestis genere: ne in eamdem aut multo maiorem incidamus cladem. Hac Promeletis auctoritate quieverunt 65 hominum animi. etsi non sine multo fremitu: ut accidere solet pelago: cum fluctuat: nec cessantibus ventis ac turbine sine murmure cessat aestus. Iam igitur Ragusaei et victores et quieti rem urbanam meliorem efficiunt. Urbem ornant edificijs. Plateas latiores faciunt. Aquarum ductibus vitreos procurant fontes candidissimo marmore insignitos. Theatrum constituunt: ubi recitentur elegantium clarissimorumque virorum dicta factaque. Domos publicas firmant: ubi annona vilis sit. Forum ad omnem aequitatis observantiam amplissimum: qua virtute nullis cedatur ea in civitate gentibus. Palatium ad senatorum dignitatem atque decus: et ad rectoris amplitudinem. Templaque imprimis ad relligionis cultum atque sanctimoniae praestantiam edificant tanto cum apparatu. ornatu. et situs amplitudine: ut qui vel in hunc usque diem illo confluunt: undecumque veniant nihil se fateantur pulchrius et amoenius et excellentius invenisse in ulla terrarum urbe. Non enim magnitudo loci praestantiam parit laudis: sed quod et parvum est: et praeclarum magna superat interdum et non aeque belle composita et disposita. Huic ornamento Ragusae: tantaeque quieti decrevit obstare fortuna vel viris fortibus adversaria: vel temptans hominum clarorum egregias laudes. Itaque iam Gothi: qui ex Scythia processissent: constituissentque: quadam sibi de se proposita inani opinione occupare imperium orbis: in Latium contendentes: vel Iustiniani consilio imperatoris Novaeromae: qui metuens eorum impetum alio cuperet eos progredi: vel proprio id efficeretur motu: Ragusam oppressere. Dicebant enim eos ex Scythia sibi genus vendicasse: quo foret facilior victoria de suis. Sed Ragusaeos iam suos invenere factos: quidem libertate cum omni auderent hominum genere decertare. Tueri se igitur penitus: ac nolle Gothorum obtemperare ducibus. Cum Gothis sentire Bosni Pannonesque singuli: qui fuerant dudum Ragusaeorum sub lege. Sed Ragusaeos nec instando: nec minando: nec bellando frangunt. Tunc detectum est: noluisse fata Triphoni. Rago. Senatuique bello parta Ragusaeorum esse perpetuo: quippe quae coegerint oblivisci Ragum: cum precaretur in Minervae templo: pariter obsecrare: ne quaesita perderentur ullo temporis curriculo. Facile quidem fuisse factum ducunt: ut nihil accidere posset deinceps adversi: quod eorum distraxisset victoria parta. Sed quae suo metu componunt singula providerunt id quoque fata: ut hoc tempore defecerint ij populi 66 qui dissimulaverunt antea occultam iracundiam et invidiam. Recte igitur censendum est: coeli ductu nostra quaeque gubernari: quae vel corporis sint vel fortunae bona. Quae ad animum enim attinent: in nostra sunt sita possessione: quam nobis invitis auferri non possit. At Ragusaei: quamvis Bosnis ac Pannonibus fraudati sint: ea tamen: qua semper mente fuerant: sese tuentur domi: forisque moderantur neque ob gloriam triumphi cuiusquam superbiores unquam effecti: nec ob amissas tot urbes dolo minas laeti. Sed ut fuerant assidue constantissimi: laborumque patientissimi: sic et deinceps laboriose industrieque gnavi atque sollertes vitam degere singuli: custodireque cuncti libertatem decreverunt. Iam ergo navigando mercandoque diversas adiere terras: cuiusque classis bello navali solebat ea civitas exercere trabes in emendis vehendisque mercimonijs exercebat. Sed non tulit nequicia fortunae protervitasque: ut apud exteras nationes tanto forent in precio Ragusaei qui iam noti universo terrarum orbi apud omnis bonos atque gravis tanta valebant et auctoritate et gratia: ut nullis mercatoribus maior adhiberetur fides nullis plus rerum crederetur. Quare coegit iam in Ragusam saevire Venetos: qui viderentur periniqua ferre mente: quod omnis fere Dalmatia. omnes Illyrici. omnes Liburni iam terra marique suis legibus obtemperarent: soli recusarent Ragusaei: parere Venetorum imperio. Classem igitur apparare coeperunt: quae mitteretur in Ragusam navali bello expugnandam. Id cum accepere Ragusaei: continuo Zannem Artantem virum consularem ex suis Venetias dimiserunt: qui hortaretur: ne quid temere attemptarent: malle Ragusaeo omnia quae durissima sunt bello perpeti: quam in deditione Venetorum cadere: curaturosque propterea quidquid ad se defendendo fuerit oportunum: idque demum addat: favere deum iuste se tutantibus: obesse vero iniquis laedentibus. Exequitur is Artantes qui et generis nobilitate originem a regibus habuerat: et animo erat infracto: et elegantia dicendi non parva: atque Venetis suadet: desistant ab hoc instituto bellandi: nullum sibi ius esse meminerint in Ragusaeos: nec in eos esse sumpturos arma qui lateant: sed a quibus vinci facillime possint: ubi victoriam sperent. Iugum illud servitutis nequaquam se ferre scire: quod tamen superbe crudeliterque illis imponunt: qui serviunt. Dux Venetum: ut est genus illud superbissimum: responsum hoc reddidit: non esse Ragusaeis tanta utendum in illos pertinacia: quorum nequirent 67 iussis refragari tam impari manu: potuisse iampridem se palam audire ac intelligere: quis sit Venetum potentatus: quamque metuantur ab omnibus: praestare: ut ultro pareant et flectant iugo colla: quam si cogantur expugnatione ac obsidione ad nullum admitti genus humanitatis. Redijt cum hisce verbis Zannes ad suos: qui continuo communi cunctorum consensu decreverunt: obire potius armati quam inermes vinci atque servire: cum morientibus liberis et cum virtute pararetur apud mortalis gloria: apud superos immortalitas: servientibus vero turpitudo vitae: perniciesque famae semper suam ante oculos foeditatem imponeret. His animorum institutis factum est: ut armata classe: quam haberent in navali non expectarint: ut obsiderentur: sed occurrerint ultro Venetis arbitrati aut in medio se ponto Venetorum classem expugnaturos declaraturosque: quanto praestet aequitas sua illorum iniusticiae: aut Venetias profecturos: si nondum Rivalto recesserit classis illorum. Horum alterum assequuntur. Venetorum nondum loco classis movebatur: Sunt enim illorum deliberationes longiusculae: ac posteaquam deliberatum est: priusquam exequantur: anni profluunt. Venit ergo Ragusaeorum classis ad conspectum usque Rivalti: domosque magnificas cum auratis trabibus atque fenestris coepit cum voluptate spectare quasi praedam suam. At Veneti continuo consulere suae rei: quorum alij per invidiam instandum esse dicere: qui ferrent aegre tantam Ragusaeorum felicitatem: nominisque similitudinem quandoquidem optimatis gubernant eam urbem: Alij per iram furoremque dicerent: esse in Ragusam saeviendum Alij vero quorum sententia foret integrior: ducerent: pacem esse cum Ragusaeis ineundam: cum nihil iniusti deus adiuvet: addebantque ad hoc propositi et rationes et exempla: nunquam Venetos iniquos voluisse quaemquam expugnare: a quo non fuerint superati. victi. fugati. profligati: esse autem omne hominum genus illis auxilio: qui premerentur indigne: illis hostes: a quibus viderent bonos laedi. Invidiam ambitionemque detestabantur: quibus vitijs intuerentur in Ragusam hoc consilij malis auspicijs confirmatum. Obstabant plaerique viri graves atque severi: dicebantque: fuisse consyderanda quidem haec: cum primum coeperant bello fervere: nec animadvertere: quam iniquum et ineptum esset id consilij: ut nulla causa bellum susciperetur in illos: qui fuissent et natura bellicosi: et urbis situ difficiles: et honestate causae futuri victores 68 potius: quam servi. At nunc ubi iam decretum fuisset pugnari: et classis coepisset apparari: et fama dispersa foret: Ragusaeis inferre Venetos bellum: turpissimum fore ac ad famam unice foedum: si non prosequerentur patres incohata: vel non incipiendas res esse: vel ab incoeptis minime desistendum: ne et ridiculo fierent Veneti cunctis deinde gentibus: et minime timerentur ubi quicquam accideret. At qui erant in ea sententia: ne quid temere fieret: haec addebant satius esse ab instituto malae mentis reduci: quam pertinacia quadam ultro scienterque in dedecus prolabi. Cum enim antea Ragusaei minime censerent: tantam esse audentiam senatus Veneti: appararentque propterea classem: licuissetque quantum iure belli et caeteris ante Venetorum tempora fas fuisset merito atque iure non per nequitiam iniuriamque fecisse quae fuit opus facto minando. monendo. hortandoque: quo Ragusa fieret Rivalti dediticia. Nunc autem ubi tantum in ijs esse dignosceretur animorum: tantum viri: quod utile foret: oportere sequi sapientes: praestareque in tanto rerum omnium turbine Ragusaeis armatis inermes Venetos faciles ad pacem fieri. Ita denique dixit et hortatus est hic coetus eorum: qui melius sentiebant: ut in eo senatu decretum sit: nihil omnino temptandum in Ragusaeos: nisi ut cum ipsis pace viveretur. Missus est orator a Venetis illico: qui Ragusaeos adierit: ne classem ulterius protraherent: quibus liceret habere cum Venetis pacem. Ragusaeae praefectus classis poene voluit: non desistere: sed omnino progredi. At ita respondit tandem: Deberem vos non audire: qui posteaquam vestram intelligitis hac in re difficultatem atque molestiam: vestrumque discrimen: tunc pacem veniatis oraturi. Sed pax demum nostra sit: et sic pacti sunt Veneti cum Ragusaeis pacem: licuitque deinceps semper quiescere: nec metuere quemquam alium principem. Quod cum assecuti sunt Ragusaei: vel in hodiernum usque diem: praeter superos: neminem metuunt. Nam vel Amyras Turcorom Mahomettus. qui totum iam orbem perterrefacit: etsi saepius interminatus est: magno se cum apparatu venturum esse Ragusam: expugnaturumque Ragusaeos: nihil tamen hisce minis eorum mentes constantissimas perturbavit aut labefecit. Quod mirabile namque dictu sit: quamquam ex Scythis originem sibi vendicarunt: quamquam in media sunt educati Dalmatia: ea tamen et virtute sunt et rerum omnium praestantia: ut a Romanorum splendore sibi videantur quaesivisse 69 quam plures et Curios. et Fabricios. et Marcellos. et Catones. et Metellos. et Decios. et eorum similes: qui summum sibi bonum in sola virtutis immortali gloria componebant: et patriam pietatem praeferebant rebus singulis. Inde fieri necesse est: ut solum sibi proponant deum optimum maximumque: cuius ductu atque gubernaculis fiant quotidie ad se tutandos adversus omne barbarorum genus tam pie. costanter. toleranter. fortiter. ac sapienter: quodque vix possunt maximae dirissimaeque consequi civitates: ut liberae sint: sibique imperent: Ragusa dominium et constituerit et tueatur optimatium Venetorum instar: valeatque non parum et auctoritate et gratia apud omnis et populos christianorum et reges: quin et praeter christianos habeatur apud perfidos nominis christiani hostes in precio: quod maximum laudis genus ut quamdiutissime possideat: orandus est deus maximus.


Giovanni Mario Filelfo ((1426-07-24 – 1480-06)) [1470], Ragusaeis de origine atque rebus gestis urbis Ragusaeae (1470), versio electronica () [word count] [0912filelfo-raguseis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.