Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Previous section

Next section

Illustri et Magnifico Domino Domino Thome Nadasdino comiti de Fogaras et Judici curie eg. Maiestatis Romanę etc. meo semper obseruandissimo In Hungariam
Illustris et Magnifice Domine Domine semper obseruandissime, salue.

Datis ultimis ad te litteris 22. Martij, nil aliud hactenus sequutum est: nec fama de Thurcorum apparatu in Hungariam leuatur. Preterea significatur nondum omnia satis esse parata in Germania. Quoniam binas litteras ad me dederas uno exemplo, alterę paucis ante diebus redditę mihi sunt. Ex utrisque et amorem tuum agnosco, et uoluntatem tuam percipio: et in hoc sum, ut tibi praesto semper sim. Tu interim curato, ut ad diem et equos et pecuniam mittas. Paulus Jovius recens edidit librum de imaginibus clarorum virorum inter quos et nomen tuum breviter perstrinxit, quod ut perscriptum est, ad te mecum afferam, si librum ipsum ferre non potuero.

Vale feliciter. Venetiis, 26 Martij 1547. Tue Illustrissimę et Magnificę Dominationis obsequentissimus seruitor Tranquillus
Previous section

Next section


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.