Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Illustrissime et magnifice domine. In primis illis amicicie nostre prope cunabulis, deinde in uarietate rerum multarum, Nunc etiam incidit mihi necessitas expetendi tui auxilij. redemi unam possessiunculam florenis quo est aliquid extremum. Fui Buchari 5. Nouembris, nunquam maiores tempestates neque magis diuturnas passus. Aegre 22. domum incolumis redii, assiduis pluuiis et mari turbulento, quamquam nihil defuerat condendis piscibus, si tranquillitas arrisisset. Misi tamen ea que mecum attuleram ex Dalmatia: uidelicet bariletos electorum ficorum 5, in his duos maiores; oliuarum nostratium bariletos maiusculos 3; unum sardellarum omnium maximum; pro domino Pernessits in uno mediocri barileto Narrantias, garum et farcimina, pro quibus diligenter scripseram Venetias, nondum habere potui; credo consumpta esse uetera, et noua in dies expectari. Hic Thurcis autoribus murmuratur a principe Thurcorum filium Mustafam et eius paruum filium et Rostanbassam interfectum esse ob suspitionem rerum nouarum. Classis Thurcica, ut antea scripsi, recepit se Constantinopolim. Corsica potitus est Gallus, relicto duce Salerni ad tutelam insule cum presidio. Genuenses pro recuperanda insula parant expeditionem, iamque eo miserunt Tu etiam ne graueris perscribere quid istic geratur, et qui sunt nostri Cesaris in Gallia successus. Sed maxime omnium me delectaret, si tua uxor, matrona honestissima, faceret te pulcra prole parentem, et recte ualeret. Vale feliciter.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.