Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Fui Buchari 5. Nouembris, nunquam maiores tempestates neque magis diuturnas passus. Aegre 22. domum incolumis redii, assiduis pluuiis et mari turbulento, quamquam nihil defuerat condendis piscibus, si tranquillitas arrisisset. Misi tamen ea que mecum attuleram ex Dalmatia: uidelicet bariletos electorum ficorum 5, in his duos maiores; oliuarum nostratium bariletos maiusculos 3; unum sardellarum omnium maximum; pro domino Pernessits in uno mediocri barileto miscelanea, et in eodem tibi pixidulas aliquot cidoniati. Scripseram quod mitterem in uno barileto pisces frictos, sed nescio quo pacto iam obsignatis litteris quispiam in domo de Piero Dente ipso ignaro pęnitus aperto vasculo pisces aliquot exemerat: itaque non fuit consilium mittere semiplenum, corrumperetur enim in uia; preterea misi satis bonam copiam lauri. Hec omnia si tibi reddita sunt integra et incorrupta, facias me certiorem rogo, et si quid aliud uelis significes.

|