Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Previous section

Next section

Spectabili et Magnifico domino domino Thomę Nadasdino Magistro Tauernicorum Regię Maiestatis etc domino obseruandissimo
Spectabilis et Magnifice domine domine obseruandissime, salutem et seruitiorum meorum commendationem.

Nescio quo fato meo semper accidit te abesse a domo, quum ad te scribo pro equo: sunt circiter dies 12 ex quo ueniens huc ad te scripsi, arbitratus te domi tue esse, hodie quum expectarem responsum Farkas Janus dixit a te litteras accepisse Tyrnauiae ex conuentu atque ibi te futurum aliquot dies. Optabam tecum esse, sed iussit rex se sequar in Bohemiam, deinde Spiram: cuius voluntate hic excuditur illa nostra oratiuncula, sed addita sunt quedam de Hungaria, ut tempus istud postulat, puto non ingrata tibi futura. Non manebo hic diutius quam ad diem Sabbati: si quem in promptu equum pro me habes, rogo quam primum mitte, oportet autem ualidum esse et sallutarium, magna enim instant mihi itinera in hanc hyemem. si missurus es mitte ad feriam sextam

-- --

tardius frustra miseris. Post cladem acceptam miserat me rex ad pontificem per postas. Reperi eum Luce in Etruria cum Cesare, eodem die utrumque allocutus sum. Cesar omnino ab expeditione Africana redibit in Italiam ad primum ver. Pontifex magnis auxiliis nos iuuabit, imperaueramus duo millia et quingentos milites quos Placentie in promptu habuit, et iam peruenerant non procul a Tridento, sed iussu regis redierunt. Serio apparantur omnia ad bellum uernum, abundabimus omnibus opibus, vereor solum ne ducum laborumque penuria. Magnificus dominus Laski longo morbo detinetur, si dei ope conualescat, bene sperare possumus. Breuiter scribo, quoniam spero me dominum Sarkan esse visurum antequam discedam. Mithridatum ex Constantinopoli quod magno labore aquisivi una cum fundo et ipsa pixide relinquam apud Farkas Janus.

Plurimum commendo me tibi et operam meam polliceor. Vale feliciter. Vienne, 4 Decembris die sabbato. 41. Tue Spectabilis et Magnificę Dominationis Seruitor Tranquillus
Previous section

Next section


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.