Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Illustri et Magnifico domino domino
meo obseruandissimo domino Thomae
Nadasdino comiti et judici
lę regię maiestatis Romanorum etc. etc.
Viennam.
Illustrissime et Magnifice domine obseruandissime salue.
Hodie accepi unas Carabeti nostri, tuas uero binas litteras, alteras quidem 8. Nouembris, alteras in Papa XI. die datas: gaudeo probari tibi officium meum, presertim quod in optimum uirum Carabetum singulari sis affectione. Conatus tuos uehementer laudo: siquidem in commoda religionis et patrię incumbis. Sed uide, ut rem modo optimo aggrediaris, ne famam tuam in discrimen conijcias, alienaue negligentia traharis in calumniam. De prępositura, ut scribit Carabetus, nihil dum actum est. Si eo rex animo est, ut scripsisti, miror quod episcopus audeat reluctari voluntati regie; sin rex conniuet, puto rem non esse amplius tentandam. Ergo ea natus sum felicitate ut ipse omnibus, mihi pauci seruent fidem. Quid decreuerim de rebus Thurcicis, scripsi Carabeto. Diu nihil intellegi de legatis in Thurcia. Pax inter Gallum et Anglum non procedit. Hic enim vult retinere Bolognam, petit insuper expensas in bello factas. Sed neque cum Cesare Gallo videtur conuenturum. Video nobis imminere magnas bellorum tempestates. Pontifex decreuit aperire concilum Tridenti. Ut antea scripseram, Luterani autem iam ceperunt nationale concilium celebrare Frankfordie ad Menum fluuium. Nihil aliud dignum est ut scribatur.
Bene vale et vince, ut te laureatum redeuntem complectamur.
Venetijs, X. Decembris 1545..
Tue Illustrisimę et Magnifice Dominationis
seruitor deditissimus
Tranquillus

|