Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Previous paragraph

Next paragraph

In negocio Magnifici domini Ioannis Balassa omnem curam et operam, quam potui maiorem impendi. Quod quidem feci magna cum alacritate, primum ut parerem tuę voluntati, qua re nihil est mihi antiquius, ac tum demum intelligam, me abs te perfecte amari, quum sępe studium meum et operam exercueris: deinde quod illius nobilissimę familię laudi consultum cupio: nam et ea natione est, pro cuius incolumitate atque gloria ingentes ego labores exhausi, et mihi cum fratre Ballassorum domino Emerico uiro plane magnifico et generoso non tenuis superioribus annis consuetudo intercęssit. Vsi sumus in ea re consilio Oratoris ducis Vrbinatis, qui sese nobis facilem admodum ac perbenignum prebuit. Vehementer gaudeo istius optimi principis extare in me clementiam non vulgarem, quem ut talem haberem magnopere contendi: Cui an rursus me uelim adijcere queris. Ego uero ingenue tibi confirmo, sic me de virtute et mansuetudine

-- --

Regię majestatis iudicavisse, ut decrevissem omnia vitę meę spacia in servitiis eius consumere, nec voluntate quidem mea, nec ulla culpa principis, sed acerbitate illius, qui nuper decessit, coactus sum alienari ex aula regia: indignitas et contemptio plerumque vel sanctos homines transversos agit. Sed tamen ita me gessi hoc toto tempore, quo absens fui, quasi seruitute non abiisem: ac tantum abest ut vel incomodum aliquod ei optarim, vel ad hostes eius profugerim, ut cum iis, quos existimaui esse ipsi maleuolos, ne colloquia quidem consociare atque commiscere voluerim: semper aule ac ubique sue regię maiestatis inquisiui amicos, eosque adhęsi, et nunc etiam cum illis sum. Quantum vero illius principis predicauerim laudes, quantum de ipsius commodis cogitarim, testis est mihi pontifex et multi viri principes. Quod ut faciam, subigit me cum natura mea, quę nequit non bene precari regi optimo et innocentissimo, ac ex cuius salute reipublicae salus dependet: tum quod eius in me gratiam sępe sum expertus singularem: ac nisi me obtrectatores alienassent, neminem

-- --

haberet principem magis clementem ac benignum. Quare si est voluntas suę Maiestatis et bono modo redire licet, omnes alias spes et magnas et paruas relinquam. Mitto autem in tuas manus omnem potestatem honoris mei atque fortunarum quicquid perfeceris, perficies autem quod e re mea putabis, gratum et ratum habebo. Episcopum Jauriensem si tibi uidetur, postquam strenue improbus et iniustus est, citabo Romam in judicium: omnia tamen ex tua voluntate faciam.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.