Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Previous section

Next section

Illustri et Magnifico Domino Domino Thome Nadasdino comiti in Fogaras et Iudici curie Regię Maiestatis Romanorum etc. meo semper obseruandissimo.

-- --

Illustris et Magnifice Domine Domine semper obseruandissime salue.

A proximis meis litteris, quas ad te 22. Martij dedi, ex Thurcia nihil aliud allatum est, nisi quod in hac sceda continetur. Et Veneti quidem, si eadem primis ex Constantinopoli litteris confirmabuntur, cogitant et classem maritimam instruere, et generalem ei ducem preficere.

Vellem res Germanice pacatiores essent: sed id velimus oportet, quod possumus.

Cetera breui coram. Veniam autem subsarcinatus rerum nouarum. Te autem, quemadmodum optaui, facturum esse omnia non dubito.

Vale cum tuis omnibus feliciter. Transegi cum quodam amico qui subinde nos faciat de successu rerum certiores. Venetijs. 4. Aprilis 1547.. Tue Illustris et Magnificę Dominationis Obsequentissimus seruitor Tranquillus
Previous section

Next section


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.