Kružić, Petar (m. 1537) [1532], Petrus Crusich comes Clissie et Lepoglave Clementi papae VII, versio electronica (, Klis), Verborum 990, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [kruzicpepist15320828].
Novit Sanctitas Vestra, quatenus tempore discessus mei e domo mea ad urbem
miserant ad me Clissienses unanimes et concordes unum ex meis servitoribus cum
illis litteris Gritti, quas Sanctitati Vestre ostendimus. Alias etiam ad me
litteras scribendo, qualiter Clisium idem Grittus habere querit, servitores
familiaresque mei mihi spem dantes non timere usque adventum meum et sub tali
spe me contuli ad Sanctitatem Vestram. Ipsi vero, qui in Clisio remanserant,
statim post discessum servitoris mei missi ad me cum litteris tradiderunt
civitatem eidem infideli secunda feria post festum Beatorum Viti et
Modesti [20], et tenuit Clisium in potestate sua fere duos menses.
Ita valeam Deum videre in die obitus mei, quod istud nescivi neque dubitavi.
Nisi tantum mihi rellatum fuit Ancone in reditu meo ab urbe, quod civitas capta
est, nec istud credebam, quod hoc efficient servitores nostri. Nam, si tale
facinus prescivissem, non ausus fuissem adire neque videre Sanctitatem Vestram.
Et, cum sic tristis ac perturbatus Ancone demorarer nesciensque, quid faciam,
reperi ibidem notum satis mercatorem, nomine dominum Andream Bucuchlia ipsumque
in fratrem accepi et ad manus suas dedi, quicquid mihi dederat Sanctitas Vestra,
ac etiam totum id, quod domi mee de bonis meis uxorisque mee habebam. Insuper
eidem dedi pro signo anulum meum ac eundem misi Spaletum, civitatem vicinam
Clisio quinque stadiorum milia, ut ibi ad se vocaret aliquot nostros veteres
servitores, cum eisdemque facto sermone confabularet ex parte nostra anteponendo
eisdem et comemorando pristinam fidelitatem sanguinisque effusionem, honorabilem
pristinam famam ipsorum honoremque habitum, ipsis dare promittendo plurimas
peccunias mercesque et pannos suos, quibus traficabat. Et sic aliquot ex ipsis
advenerunt ad ipsum et ubi in dicta civitate Spaleti ipsis ostendidit
annulum meum ac promisit ex parte nostra dare plures peccunias et pannos
libertatem fidemque perhibendo ac eosdem in gratiam recipiendo, et ipsi iterum
conversi promiserunt dare operam et ponere modum mihi restituere Clisium. Itaque
in festo Sancti Stephani tertia die Augusti [21] cum ivisset ad nundinas
in Pogliciis ipse homo locumtenens supranominati Gritti Poglicianosque
octuaginta dimisisset pro custodia in Clisio. Clisienses vero habito consul- to
et firmato iuramento ordinaverunt in vigilia Sancti Stephani, ut crastina die
defferentes arma sub vestibus et, cum portas castri aperirent, sic intus
introirent – et ita fecerunt. Et cum auxilio omnipotentis Dei mediantibus
orationibus Sanctitatis Vestrae occuparunt ci [ERROR: no reftable :]20 A. d. XV Cal.
Iul.
[ERROR: no reftable :]21 Inventio Stephani protomartyris.
page vitatem et castrum Clisii et omnibus Poglicanis
repulsam dederunt, relinquentes solum- modo duos, qui erant vicecapitanei
prenotati Gritti, et illo statim pro me miserunt et ego eram in occulto prope
Clisium circa quindecim stadiorum miliare et sic illa nocte introivi castrum
Clisii transiens per medium Turcharum et iterum mihi castrum restituerunt, et
conscedi ad locum meum auxilio omnipotentis Dei et bono ordine praefati domini
Andree, qui exposuit et dedit pecunias ac pannos de bonis suis ad quingentos
ducatos aureos ultra illud, quod Sanctitas Vestra dedit, et quod ego mecum
portavi de domo mea. Et sic ego introiens decapitavi unum ex praenotatis duobus
vicecapitaneis et alterum vinculis ferreis alligavi, quia est presbiter
Poglicianus – et si presbiter non esset, ipsum quoque trucidarem. Expuli quoque
quamplures infideles, si hoc non evenisset, erat terminatum per imperatorem
Turcarum poni suos milites ianicaros ad custodiam dicti castri ellapsis viginti
diebus, prout eisdem scripserat. Quapropter, Sanctissime Pater, nos ad quem
recursum habere valeamus, habemus neminem preter Sanctitatem Vestram. Scit
Sanctitas Vestra serenissimum imperatorem nostrum ipsiusque fratrem regem
Romanorum quibus impraesentiarum urgentur negotiis, itaque, quam primum potis
est, provideat precipue de hominibus. Hic inveniemus quinquaginta bonos et
fideles milites et alios quinquaginta mittat Sanctitas Vestra et qui isti et
illi habeant stipendium solutum pro uno anno, et quod victualia ponantur in
castrum, pulveres et munitiones, quia ille traditor et infidelis exposuit totam
pulverem leticiam faciendo, demum et panem bischoctum consumpsit
(quem Sanctitas Vestra ibi posuit) hinc inde per malas vias distribuendo. Itaque
pro passione Iesu Christi citissime provideat Sanctitas Vestra et ponatis
necessaria in dictum castrum, quia ille traditor iterum praeparat exercitum et
astucias cum Turcis et Poglicanis, ut nobis inficias eat et iniurias faciat ac
dedecus, quia bene scit ipsum castrum male esse munitum et quod omni auxilio
nudum est et munitione. Itaque humiliter deprecamur Sanctitatem Vestram, ut
dictus dominus Andreas sit commendatus apud Sanctitatem Vestram et quod eidem
gratias agat pro servitute exhibita serenissimo imperatori nostro et omni
Christianitati, et qui contentus et satisfactus sit pro illo, quod exposuit, vel
ad computum serenitatis praefati domini imperatoris, vel, prout melius scit
Sanctitas Vestra, quia Deo duce et cura ipsius domini Andree dictum castrum
recuperatum est et non remansit amissum, neque in manibus infidelium Christi,
sed iterum sub tutela Sanctitatis Vestre et dicti serenissimi imperatoris. Et
tota Dalmatia de tali recuperatione letatur dicens, ex nunc in mundum venimus et
nati sumus, ex quo Clisium devenit ad manus nostras, sic etiam et Apulia. Quia,
Sanctissime Pater, opporteret esse potentissimum regem et mundi dominum, quod
tale castrum sic occupatum rehabere per vim posset et profecto prius innumeras
pecunias et gentes exponeret, et Deus scit, si rehabere posset – prout
miraculose Deo placitum est, ut per- venit ad manus Christianas –, maxime, si
Turche intrassent, nulla vis eos ab inde expellere posset. De hoc vero oppido,
quod sub Chlisio Turche fabricarunt, si illo tunc, quum Clisium rehabui,
habuissem secum trecentos archibuserios, ipsum Deo volente page habuissem. Ideo Sanctitas Vestra provideat et modum ponat,
dictum oppidum Turcharum ruinetur, priusquam exercitus Turcharum non reversurus,
Deus faciat redisset, et hac de causa mittimus ad Sanctitatem Vestram familiares
et amicos nostros, nobiles viros, dominum Andream dictum Bucichlia et dominum
Anthonium, exhibitores praesentium, et quicquid ex parte nostra Sanctitati
Vestre dixerunt, ipsis amplam fidem praebere dignetur, quia sunt verba nostra,
et similiter Sanctitati Vestre me commendo, que felicis Petri annos videat.
Kružić, Petar (m. 1537) [1532], Petrus Crusich comes Clissie et Lepoglave Clementi papae VII, versio electronica (, Klis), Verborum 990, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [kruzicpepist15320828].
|