Kružić, Petar (m. 1537) [1532], Petrus Crusitch castellanus Clissii Clementi papae VII, versio electronica (, Klis), Verborum 561, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [kruzicpepist15320922].
Noverit Sanctitas Vestra, quod benedictio eiusdem mihi in mei discessu tradita
plurimum effecit, prout a pluribus intelligetis, primo ea, quę per nuntios meos
ad Sanctitatem Vestram hiis diebus ellapssis destinatos scripsi. Post autem
illorum discessum cogitabundus die noctuque, qualiter fidei Christianę ac
Sanctitati Vestrę operibus meis inservire possem, caute agens misi servitorem
meum per civitates Segniensem, Fluminensem et alias mea stippe conducendo
aliquos milites, cum quibus pretendebam omnino arcem Turcarum Salonis ad
excidium et totalem ruinam non solum Clisii, verum etiam plurimarum aliarum
Christianorum civitatum et gentium positam et extructam perurere. Hoc autem
intellecto a servitore meo strenui capitanei Segniensis et Fluminensis
personaliter cum centum quadraginta militibus advenerunt et servitor meus
adduxit centum milites mea stippe conductos, ex quibus omnibus tres aut quatuor
vix intelexerant, ad quid veniebant, quia caute agebamus, quia sic ferebatur,
quod sumus ituri ad depredandum et incursiones faciendum. Quibus adductis cum
cÿmbis Salonis facta nocte nos ex Clÿsio cum illis, qui hic erant, militibus,
bombardis ac scalis et ignibus artificialibus advenimus et impavide arcem
Turcarum obsedimus et ibi secreti expectavimus, quousque Turcę aperuerunt arcem,
et illa aperta aggressi sumus illos, qui egressi fuerunt, et ibi facto impetu
tres illorum occidimus, et reliqui fugientes in arce se clauserunt. Tunc
coepimus arcem expugnare et statim igne absumsimus unam turim dicte
arcis et alteram circa horam terciam, tertiam vero turim circiter meridiem - et
adhuc perfidi Turcę neque se reddere volebant. Tunc advenerat page hora vesperorum, coepimus bombardis arcem impugnare et subito
pluribus in locis tum bombardis, tum etiam ferramentis arcem ipsam apperuimus et
divina favente gratia intro saltavimus et ibi invenimus plusquam XXXta Turcas
iam mortuos et vivos circa septuaginta, quos omnes ad unum trucidavimus. Erant
autem intus in totum centum et tres, et sic ipsis trucidatis totam arcem
funditus everti iussimus et fecimus. Et ibi invenimus bonam quantitatem
bombardarum, quarum partem capitaneus Segniensis, partem Flumiensis abstulit, et
residuum in Clÿsium intulimus et quamvis sint aliquantulo igne absumpte tamen
facient ad propositum nostrum pro nostris usque quoad dominus providerit. Ideo
cognoscet Sanctitas Tua, quod pecuniam ab eadem acceptam ad bonum
opus converti et ultra ab amicis plurimis mutuo accepi confissus in Sanctitate
Vestra, in qua spero, quod me non derelinquet, quę si non eximet
me ex debitis et angustiis, perii. Quare humilime supplico Sanctitati Vestrę,
quo illa sine temporis intervallo velit respicere huic civitati illam
subveniendo hominibus, exculentis et pulvere bombardarum ac bonis bombardariis,
quia Turcę propter iniuriam eis per nos factam toto conatu insistent ad
perditionem nostram, quum non est auditum a seculo, quod aliquis evertit ullo
unquam tempore nullam civitatem per Turcas extructam, veluti nos
divina gratia et benedictione Sanctitatis Vestrę hanc evertimus. Itaque iterum
atque iterum per passionem domini nostri Jesu Christi rogamus et supplicamus,
nolit nos derelinquere, quia homines habemus paucissimos et exculenta nulla. Et
si dominus Deus sua gratia concedet victoriam Cesareę magestati cum
infidelibus Turcis, eidem non erimus tanto fastidio et importunitate nec
plura.
Kružić, Petar (m. 1537) [1532], Petrus Crusitch castellanus Clissii Clementi papae VII, versio electronica (, Klis), Verborum 561, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [kruzicpepist15320922].
|