Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1533], Stephanus Brodericus Episcopus Sirmiensis Nicolao Olao, versio electronica. (, Požun), Verborum 484, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15330308].
Gratissimae mihi fuerunt tuae litterae, quas Joannes Cegledinus mihi reddidit, qui et
antequam tuas litteras accepissem, mecum de his aliisque negociis diligenter fuerat
locutus. Et ego illi operam meam liberaliter fueram pollicitus. Quid enim mihi pro tali
fratre et amico etiam non rogato faciendum non erat? Cuius probitatem et multiplices
virtutes semper cupidissime sum complexus; omnia mea etiam penitiora eidem communicaui.
Accessit ad priora cognitio etiam et familiaritas cum tota tua domo in Transsyluania, ubi
non semel in domo tua sum amanter exceptus; nepotulos ex fratre tuos, non aliter, quam si
mei fuissent, complexus. — Itaque quicquid unquam in rem tuam facere potero, id erit
semper ad tuum votum, imo tibi et omnibus tuis ita paratum, ut non sim rogandus; satis
erit me intelligere tuum id esse, vel alicuius tuorum negotium. Quod si iste conuentus
Owariensis, aut potius Posoniensis (huc enim fuerat translatum) non fuisset dissolutus ob
eas causas, quas intelligere potuisti vel certe intelliges, non defuisset rebus T.
D. hic quoque mea opera, sicut in posterum quoque non deerit, ubicunque talia
negotia agantur. Nam absque hoc iam non deerit, quantum intelligere possum, quin et pax
fiat inter principes nostros, et talia inter subditos non transigantur; de quo Deo optimo
maximo sunt ab omnibus gratiae agendae; et de his hactenus. Reliqui tuos -- 316 --
omnes saluos, apud quos fui in mense Maio anno superiore. Rogo autem T. D. ut
obsequia mea humillima in gratiam maiestatis reginalis dominae nostrae clementissimae
commendare per omnes occasiones velit; non possum ego quomodocunque negotia publica
vadant, quicquid suae maiestati de me dicitur, aut aliquando fortassis dictum est,
obliuisci tantae gratiae ac benignitatis, qua me indignum et immeritum sua est maiestas
prosequuta, et supra omnes non solum aequales meos, sed me longo superiores sua
authoritate euexerat. Pro quo suae maiestatis in me tanto beneficio volo, donec viuam,
suae maiestatis erga me gratiam omnibus, quibus potero modis quaerere. Et utinam tam longo
terrarum spatio non defungeremini a nobis, non potuissem profecto huc etiam usque mihi
temperare, quin suam maiestatem reuerenter adiissem. Sed si Dominus Deus pacem dederit, ut
spero, et plane futurum confido, non grauabit me ista etiam tam longe terrarum spatia
emetiri, ut suae maiestati vel in parte saltem aliqua animi mei gratitudinem ostendem.
Rogo autem V. D. velit mihi significare, et in quali me gratia esse sentit
apud maiestatem suam reginalem, et de hoc exspecto fieri omnino certior a tua dominatione;
est enim mihi in praecipuis votis esse in gratia suae serenissimae maiestatis, et possum
in veritate dicere illud, quod apud Virgilium Aeneas:
per sidera iuro,
Per superos, et si qua fides tellure sub ima est,
Inuitus Regina tuo de littore cessi.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1533], Stephanus Brodericus Episcopus Sirmiensis Nicolao Olao, versio electronica. (, Požun), Verborum 484, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15330308].
|