Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1533], Stephanus Brodericus episcopus Sirmiensis Clementi papae VII, versio electronica (, Pečuh), Verborum 239, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15330508].
Previous paragraph

Next paragraph

Feci Vestram Sanctitatem sepe certiorem de rebus nostris Hungaricis per litteras ad dominos Casalios 33 scriptas et ex Posonio, quo pacis faciende causa conveneramus, ac novissime hinc ex Quinqueecclesiis his diebus proximis. Neque nunc aliud scribere possum, nisi rem Christianam eo esse deductam – cuiuscunque culpa id acciderit – ut de regno Hungariae, quod paulo ante vidimus florentissimum ac inter Christiana regna potentissimum, coram Thurcarum imperatore disceptetur et utrique regi illius arbitrio sit standum. Adhuc nihil intelligimus, quid de nobis sit decretum. Quicquid erit, conabor Vestram Sanctitatem facere certiorem statim. Ego sub mirabili sidere sum natus: occupato per Thurcas episcopatu Sirmiensi, quem mihi divus rex Ludovicus cum cancellariatu dederat, nunc episcopatum Quinqueecclesiensem teneo et ipsum Thurcis ad iii vel iiii miliaria vicinum, adhuc quidem satis insignem, sed magno periculo expositum.

Previous paragraph

Next paragraph


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1533], Stephanus Brodericus episcopus Sirmiensis Clementi papae VII, versio electronica (, Pečuh), Verborum 239, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15330508].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.