Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312], Prohemium statutorum Spalati, versio electronica (), 1216 verborum, 44 versus, Ed. J. J. Hanel [genre: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [word count] [percevalprohem].

Next paragraph

Diuina sapientia cuncta prospiciens ab ęterno, humanam condidit creaturam, sibi omnia subiciens mundana ratione ac etiam intellectu eam feliciter decorando. Concessit etiam eidem liberum arbitrium, ut ipso uteretur in bonum ac propter dona sibi celitus attributa, uicia fugeret et praue agere formidaret et non solum a uicijs abstineret, sed puris et sinceris affectibus cum reuerentia creatoris exercere uirtutes et benefacere solicite procuraret. Verum ex arbitrio libero ipsorum hominum cupiditas effrenata, pacis emula, diuina beneficia nullatenus recognoscens, lites, contentiones et discordias cotidie generat inter gentes, ut, nisi iusticia conatus eius reprimeret, non posset mundus secundum rectum ordinem gubernari. Ideoque leges sunt proditae, ut mali homines ab eorum malicijs et erroribus conpescantur et boni iustique homines uiuere ualeant pacifice et quiete. Scriptum est enim: Ante Dei uultum nihil pertransit inultum. Lex enim non fuit necessaria propter bonos, quum sibi est lex quilibet probus homo et si a nemine puniretur, tum ex sua industria natali propter Deum male agere propensius euitaret. Scriptum est enim: Oderunt peccare boni uirtutis amore. Oderunt peccare mali formidine pęnę. Cum igitur quod quisque populus sibi legem constituit, sapienter hoc pro lege debeat obseruare, ac nobilis ciuitas Spalatina, quę a famosa ciuitate Salona traxit originem, cupiens feliciter uiuere ordinate, quantum ad Deum, quantum ad se et quantum ad proximos iuxta sanctissimam euangelicam ueritatem: infrascriptas leges municipales edere procurauit, secundum formam inferius declaratam, et ipsas leges municipales, statuta et ordinamenta sub congruis titulis collocare, nec non in sex libros ea uniuersaliter et singulariter collocando.

3

Next paragraph


Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312], Prohemium statutorum Spalati, versio electronica (), 1216 verborum, 44 versus, Ed. J. J. Hanel [genre: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [word count] [percevalprohem].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.