Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312], Prohemium statutorum Spalati, versio electronica (), 1216 verborum, 44 versus, Ed. J. J. Hanel [genre: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [word count] [percevalprohem].
Previous paragraph

Next paragraph

Et Spalatini etiam debent esse naturaliter sapientes et iusti, quum Salon primus leges Atheniensibus tradidit, ut probatur in decretis, prima, distinctione vij, Moyses. et fit etiam mentio de Salona et legibus eius instituta de iure natali gentium et ciuili paragrapho: sed ius quidem ciuile. Valerius autem recitat de Salone philosopho, quum in senectute sua et ętate decrepita scienciam discere non cessabat et in ultimo die suae uitę euntibus amicis ad Salonem philosophum et conferentibus coram eo de quadam quęstione, quę creditur fuisse de conseruatione rei publicę ciuitatis Salonę, per quem modum ciuitas Salonę posset melius et salubrius in statu pacifico gubernari: Salon in continenti caput errexit; interrogatus autem ab amicis astantibus, quare hoc fecisset, respondit, ut cum istud, quod disceptatis, audiero perfecte determinari cum gaudio pro statu rei publicę, in pace moriar et quiescam.

Previous paragraph

Next paragraph


Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312], Prohemium statutorum Spalati, versio electronica (), 1216 verborum, 44 versus, Ed. J. J. Hanel [genre: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [word count] [percevalprohem].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.