Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1533], Stephanus Brodericus episcopus Sirmiensis Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 427, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15331210].
Expedito iam hoc secretario et nuncio regio domino Andreae Corsino supervenerunt
ad me littere Vestrae Sanctitatis de negocio Luterano, de quo ego nullam aliam
ob causam scripseram ad Vestram Sanctitatem, quam ut Vestra Sanctitas simul cum
suo sapientissimo senatu dignaretur in tempore providere hiis rebus hoc morbo in
tantum ubique exaggerato, et nunc quoque hoc idem tanquam humillimus servulus
Vestre Sanctitatis et isti Sacrosancte Sedi addictissimus consulo. Nunc,
quomodocunque est Vestra Sanctitas de hoc edocta, malum assidue serpit et
altiores radices agit. Raciones, quas Vestra Sanctitas commemorat, non nego esse
optimas et validissimas, sed nihil a nobis adduci potest tam firmum et solidum,
cui illi evangelio et divi Pauli scriptis non occurrant. Pro concilio autem
quantum instent et elaborent, nemini debet esse magis cognitum, quam Vestre
Sanctitati. Non defuerunt nec desunt, qui hic quoque vehementer urgeant hunc
regem, dominum meum clementissimum, ut, si alii principes cessant, ipse saltem
in regno ac dicione sua hanc rem discuti faciat, et, quod verius et Christiane
puritati magis vicinum et consentaneum esse cognoverit, illud amplectatur. Que
res his eciam diebus magna contencione coram Eius Maiestate est acta hoc ipso
eciam nuncio presente et audiente. Itaque Vestra Sanctitas amore Dei adhibeat ad
componendum huiusmodi controversias illa remedia, que ei videntur magis
opportuna, quia res ista, quanto magis non curatur, tanto magis invalescit. Ego
cum reverendissimo domino, fratre meo, domino Colociensi nihil omittam, quod a
me fieri poterit in rege hoc et regnicolis in devocione Sancte Sedis et Vestre
Sanctitatis retinendo. Et hoc eciam eo alacrius, diligencius ac libencius, quod
vehementissime cuperem hunc pontificatum Vestre Sanctitatis non solum ab omnibus
huiusmodi controversiis videre vacuum, sed rebus eciam omnibus aliis
pacatissimum et florentissimum ob privatam meam et incredibilem erga Vestram
Sanctitatem affectionem et observanciam. De pace inter hos principes nihil nunc
aliud habeo, quam quod is ipse dominus nuncius referet aut domini Casalii.
Poterit de hiis, que scribo, Vestra Sanctitas et a domino Paulo Zondino,
penitenciario apostolico, quando ad eam redierit, edoceri, qui multis interfuit
et oculis vidit ea, que hic aguntur, et que a Sede Apostolica et a toto nostro
ordine desiderantur.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1533], Stephanus Brodericus episcopus Sirmiensis Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 427, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15331210].
|