Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

Nec . . . 772 illo] IV Rg 25, 9

primi diuturna fuit fortuna laboris:
Aequatumque solo uictor iam Persa relinquens
Aegit cornipedem campo calcaribus .
Sed tandem inuenta est posthac iam gratia plebi;
Erigitur rursus, recidiuaque fabrica .
Protinus hanc aucti uisum ditione non esse [ERROR: no link :] 20
Pro regni, muris maioribus ambiit aedem
Herodes, potuitque inter miracla referri.13'
Feruebant illo, ualuisque patentibus omnem
Absorbet populum; strepitu templum omne remugit,
Quod uicibus uariis spaciosas diuidit aedes.
Quaque aditus primus, duplici circumdata muro
Atria fundantur: populi huc concursus ab urbe,
Atque intersepto sexus diuisus abibat,
Omnibus hic solitis coelestem exposcere pacem,
Et foedas animi sordes noxamque piare.
Succedit lato excurrens post area campo:
Leuitis aditus solis de more uetusto.
Haud sedes defensa suis a solibus illa
Ex uoto populi quo uictima ducitur omnis.
Hic iugulant nam rite pecus funduntque cruorem.
Quam[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.