Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

iam frustra] suprascr. pro genti [...]

frustra quęritur extra.
Inde igitur nostris accedunt pondera rebus,
Et motus uaria qui se uertigine uoluit.
Recta namque meat, seu circumcurrit in orbem,
Quam semel obtinuit nusquam de sede recedens.
Alterius gremio complexa recumbit amico
Altera pars, fundo medio stant omnia nixa.
Porro in mole locus quicumque ascribitur ista,
Hęc requies, quantumque recesserit inde remotum,
Sponte sua rursus natura reducit eodem.
Quicquid at in propria motu iam sede cietur,
Exterior nitens impellit labile causa
Mota Dei posito digestu fine creantis.
Atque ita, quo passim uariantur corpora, motus,
Quę moli inseritur, pręscripta lege periret,
Exemptumque globo, ni mundo uita fouenti
Debita deficeret, sedem pressisset eandem.
Sed pars nulla adamat fieri mundana seorsum,
Congerie quę fota locum secernit in aluo
Et nomen uiresque agitandi uiuida cępit.18'
Vtque uices uarias hęrentia menbra ministrant,
Quę decisa cadunt natiuo cassa uigore,
Sic quę inserta ualent, pereunt semota repente.
Iccirco externi nihil indiga machina quantum
Occupat, hic momenta sua est [ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.