Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

id] suprascr. pro hoc

numero diduci protinus unquam.
Nam quantum est, quodcunque ualet, sic pondera lance
Stant iusta: namque una trium natura, deique
Non plures. Et quod naturę competit, illud
Notio fit Patris, quod non descendit ab ullo
Principio, fons ipse, et quod transmittitur, idem
Quatenus ipse Deus constat, non quatenus alter
Filius est, cui porro nihil detraxit origo.
Omnis nam transfusa sibi est natura, Deumque
Non fors ipsa tulit, ceu rerum cętera uis hęc
Naturę: sine Patre nequit nam Filius esse,
Et sine prole Pater. Quin quanta potentia summi
Est proles mensura Dei! Infinita potestas
Manca foret, si par sibi non subsisteret alter:
Cuncta resoluuntur sed quo, res unica debet.
Sic res una Deus, sed res non sola probatur:
Cumque alia excedat, nec par sibi repperit usquam31'
Quo mensus sese cognosceret, alma propago
Idem sit quantus, proprio pręscripsit ab ortu
Mentis ab aeterno Verbum dicentis origo,
In quo iam genitor liquido cognoscitur ipse.
Namque sui latuit nil illum; protulit ergo
Quicquid concepit de se sua dictio Verbum.
Hinc quod detrahitur Verbo, de robore demit
Primęuę Patris naturę protinus illud.
Quamlibet et magnus fuerit, non optimus esset
Summus amor tali sibi ni manauerit actu,
Virtutem ut semper sequitur comes ipsa uoluptas,
Quam citra sine laude operam consumit inanem.
Sancta Dei iccirco manat pax illa secundo,
In qua complacuit sine tempore Filius olli.
Quantus et ipse Pater, quantusque est Filius, esse
Tantus debet amor, qui tali prodiit ortu.
Quantumque huic adimis, subito subducitur illud
De bonitate Patris uel de propagine Nati.
Si non aequalis, sin ipso haud impare compar
Non respondet amor, genitor nempe inuidus esset.
Ast illis uitium de finibus exulat omne,
Atque ea produci demum perfecta necesse est:
Sic producta ideo personas dicimus esse.
Cętera nam referunt quo se, substantia prima est,
Esse quidem rebus iam cunctis pullulat unde.
Cumque adeo longe genus intellectile pręstet,[ERROR: no link :] 12
Hinc[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.