Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

lex] res A

certa petebat:
Deleri nam posse scelus sic iure uetustum,
Si subeat, cuius quęsiuerat aemulus olim
Electum genus infesta subuertere fraude,
Factus homo passus sęui nihil artibus hostis
In quo constaret tantarum ars condita rerum.
Atque ea Patris ego sum proles prodita, qualem
Nunc uobis refero, cunctis incognita terris.
Neue time tanto promisso credere, cuius 41'
Facta fidem dictis pręstarunt; scilicet olim
Mens quodcunque capit, sensus non certus in illo est,
Constans ni doceat demum experientia rerum.
Principium petite haud falsa de mente salutis,
Quę capit esse aliud, humana ut uerba loquuntur,
Fortuitum, cuius ratio quęcunque fuisset
Signans, quid rerum pote sit, iam limite certo.
Attamen haud esse est illud iccirco necesse.
Namque duo hęc remanent penitus distincta uicissim,
Esse et quod ratio talis dilucidet ultro,
Quę contingenter dicto exit prompta creantis,
Atque etiam causam, quod substet, rettulit illo,
Factaque cuncta simul tali radice tenentur,
Quamuis iam uariis agitentur casibus usque.
Esse suum ratio fuerit cui, nempe moueri
Haud poterit, duratque statu inuariabile prorsus.
Hic Deus est ratio mundi, lux certa potensque,
Molem corpoream, Chaos ipsum atque abdita mentis
Circum intusque agitans, quę iussu protulit oris.
Putri hic materię fugiens a sorde recedit
Semotus sensu, solo compręhensus ab haustu
Mentis, quę minimum delirat tramite recto.
Atque ita nullus eo sensus accersitur usus,
Qui cognoscendis adhibetur rite creatis,
Ipsa rei ratio quoties compręhensa fuisset.
Mens quęcunque ideo merito mulctatur aberrans,
Iam culpę ueniam cum sensus impetret error,
Officio recte utenti nisi talis utrinque
Alternis adiuta fides assensibus esset,
Arbitrio tali quando parere necesse est.
Sic doctrina mihi recte est fundata, recepit
A prima arcani ratione exordia diui,42
Quod penitus nullis agitabile casibus unquam est,
Et quali uita testatus degitur illic,
Prolemque exposui et iucundum foedus amoris.
Tumque hominum curam docuit progressa salutis
Esse Deo, auersos ueluti reuocare Parentem
Immortale genus, spectato cuius in ore
Perpetua fieri natum est aetate beatum,
Nasci hominem Verbum fueritque antiqua uoluntas.
Vnde secuta poli sunt pręlia, casus et omnis
Terrarum, cuius suscepta prouincia [ERROR: no link :] 11 nato
Conciliare Deo lapsum et reparare ruinam.
Vatibus huc equidem tot carmina scripta uetustis,
Et prędicta olim pariter tam multa docebam.
Hinc et nota Dei dudum cantataque passim
Versari in terris hominum cum gente uoluptas,
Meque illum asserui; promissis talibus inde
Multa secuta fides facti, reuocata sepulchris
Menbra uirum, uacuis lux orbibus indita, surdis
Redditus auditus, simul intellectaque uerba,
Atque ea me tantum dicto confecta iubente.
Tum uobis operata meo tot nomine solum,
Atque ita credendi facta est fiducia cuique.
Sed maiora quidem pręstabit uita fidelis
Argumenta, quibus formabit pectora Sanctus
Spiritus: ecce sacro baptismate gratia manans
Humanum pręcedit opus, roburque ministrat
Viribus infirmis hominum, foecundaque ueri
Excutit obtutus hebetes caligine tersa.
Optatum hoc regnum terris foelixque futurum
Sępius audistis dudum promittere uobis. 42'
Vicinumque instat tempus nec iam hora moratur,
Victor cum moriens hostilia signa mouebo,
Quę tollunt Herebum, et facinus testantur inultum."
Hęc fatus siluit, nec[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.