Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

Certaque . . . 76 amori] Gn 17

continuo percussit foedera genti,
Cui ferro sacrauit Abram pręputia primus
Initium instituens lustrati pectoris illud,[ERROR: no link :] 2
Atque ita diuino stirpem deuouit amori.
Sed Deus erumnis uariis exercuit illum,
Exemplo ostendens coelo quę semita ducit,
Quod numen soboli posthac hęrebat amicum.
Componens animos atque extera gesta uirorum
Vsque adeo gentis formabat pectora lectę."
Distinguebat item, ueluti depicta per actus
Historię ueteris series apparuit omnis
Degendę legem iuxta pręceptaque uitę,
Dum rerum proprios animis accommodat usus,
Et sibi iustitię quadrat dum calculus omnis.
Quin illo penitus describitur ordine rerum:
"Quicquid", ait, "de me cecinerunt carmina uatum,
Et status umbratur coelestis, certaque passim,
Impressa uelut effigie, respondet imago,
Quę specie uerbi moderantis lapsa resultat.
Nam quia nec diuum nec certa lege peribat
Ipse homo, queis hęsit, placuit dissoluere fraudes.
Consultum primo occurri qua debeat arte,
Sed quoniam longe uim ipsam natura repellit,
Iccirco in causa libuit contendere iure.
Tunc[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.