Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous section

Next section

Damiani Benessę De morte Christi liber sextus 73'
6 At procul hinc diuersa mouens agitabat et atra
Omnia respiciens circum sub nube sedebat:
Aduocat huc Demon quos secum factio iungit.
Fas aperire mihi qua menti insederit error
Auersę penitusque inoleuit crimen iniquum.
Sed quoniam sensu res hęc semota recessit,
Altera doctrinę sumenda exordia nobis.
A uero, patuit quod primo a lumine, quale
Solem pręstiterit tam clara luce nitentem,
Auspicium captare iuuat, modo mente uolucri
Abdita si tali possem compręhendere calle. 74
Quo stetit humani tandem resolutio captus,
Est per se quiddam, prorsus quod restitit unum,
Haud nostri angusto compręhensile pectoris haustu.
Atque iccirco, boni quicquid mens concipit alta,
Huic tribuit, rebusque illud longe eximit imis.
Hinc illo collata manet perfectio per se
Omnis, cui penitus non [ERROR: no link :]

non] suprascr.

terminus additur ullus,
Substans et primęua suę rationis origo:
Fortuitum casusque omnis procul exulat inde.
Cui propria est ratio, quicquid sit scilicet ipsum,
Externique ignara nihil uariabile sensit
Natura hęc opifex rerum substantia simplex.
Hic nil pręteritum, aeque nil spectare futurum
Contingit, pręsens non usquam labitur aeuum.
Res prorsus nullo quę nouit limite finem,
Quęque obitus nullos cognouit uita, tuendo
Vnde stetit numerus se toto pectore mentis,
Et pulchrę sobolis foetu manantis amoris,
Aeuo perpetuo qui ter numerauit eundem.
Quem post immensos mens alta retorquet in orbes,
Vnde Deus proprio non entia nomine promit.
Ast ea discerpunt, quod iam radiatur in illis
Vnum multiplici gliscens ratione, trahuntque
Aetherios haustus iusti moderamine regni.
Inde suos constructa dies noua machina sumit.
Ante annos primo duplex opus emicat ortu,
Mens et inane solum, captus impertit utrique
Immensos geminę naturę: namque parauit
Vna rudi et crassę moli spaciosa receptus,
Altera uiuenti degebat prędita sensu.
At prętenta aciem abducit caligo tuentis,
Inde Deo rectos impos defigere uisus
Restitit, euectam quo tollere gloria demum
Debuit, ingressa est qua fluxa libido repente.
Scilicet ipse sui cunctis amor insitus hęsit,
Et bene uelle sibi coalescit mira cupido.74'
Sed quam principio legem Deus addit, habenas
Hac laxare simul monitos et tendere iussit.
Quotquot[ERROR: no link :]

Quotquot obaudirent] e marg. pro Quod si despicerent

obaudirent, confestim culpa proteruos[ERROR: no link :] 1
Quotidie instabat foedans impingere retro,
Insano passos ferri per prona furore.
Hinc studia angelicę surgunt contraria genti,
Partem dum retro diuertit praua uoluntas,
Contra pars monitis dum restitit altera parens.
Vtraque continuis posthac exercita pugnis
Perpetuis agitat certamina mutua bellis.
Vni dum lectos tendunt auertere coelo
Atque Herebi densare globos noctemque profundam,
Alteri at expediunt, qua lux se admiserit alto
Terrenę nebulę et nigrę caliginis orę,
Vsque adeo cupidi diuersum munus obire
Disparibus studiis post iam discrimina facta.
Hic nam prouehitur conspectu numinis alti,
Regulat hinc actus capta moderatus amusi,
Nititur arbitrio, diuino lumine cassus,
Atque per immensos agitatus uoluitur alter.
Inde ut cessit iners expertus cuncta, remotis[ERROR: no link :]

remotis . . . 70 usquam] Mt 4, 1-11


Cum pridem [ERROR: no link :]

pridem] e marg. pro dudum

in siluis ageret ieiunia Christus,
Vt sibi non aditum tentanti repperit usquam,
Longe alio uersus scribarum pectora Demon
Aggreditur uersatque animos, accendit et iram.
Namque nouis adeo exemplis turbantur, aperta
Aethra mouet trepidos impressaque semita coelo,
Et nigri toties dicto lex irrita lęti.
Mirati faciles dimittere Tartara Manes
Pręsidium tantum decernunt tollere terris
Demones, ac odiis instigant aemula corda.
Ergo et tunc lectam [ERROR: no link :]

lectam] suprascr. pro missam

iam concio cuncta [ERROR: no link :]

cuncta] suprascr. pro lecta

cohortem
Spectabat procerum, uerbisque exasperat iram:
"Quo semel oranti dimissa licentia templo
Euasit? Populus dictis factisque repente
Attonitus rediit, contra contabuit omnis 75
Noster honos, missis aduersus liber habenis
Inuehitur, quantum generi labentibus annis
Ipsa dies nostro detraxit, cernere solem
Non pudet? Heu noctis gens huius digna tenebris,
Quo lapsum de mente decus tibi cessit, et ipsa
Interiit uirtus animi? Torpemus in uno
Attoniti: mores o prisci et temporis aeuum!
Hęc[ERROR: no link :]

Hęc . . . 97 regni] J. AJ 13, 288-298; 405-410

olim nomen Pharisęum cura manebat,
Quando malis probitate graues iam regibus ipsis
Ac stantes pro Lege Patrum tormenta proterui
Nulla recusarent, et nos qui cęderet, ipse
Corruit, ut posthac reuocet prudentior uxor
Expulsos, nostro sperans firmare fauore
Ius regni: de plebe uiro, et cui, nescio, Christo,
Nunc ut criminibus laceremur in aede nephandis!
Eia moras animi segnis modo rumpere tempus:
Nouerit hic, inquam, maledictis ponere finem,
Si [ERROR: no link :]

Si] e marg. pro cum

cruce iam clauis confixus brachia tendet,
Exemplo cunctis in sęcula longa futurus
Esse[ERROR: no link :]

Esse . . . fas] e marg. pro haud licitum

haud fas plebi Pharisęum offendere nomen!"
Sic propria surgens quidam de sede locutus
Obticuit; fremit ore senum tunc contio cuncta,
Et petit in certam Christum fera murmure cędem.
Consulto hic aderat Nicodemus, mente futurum [ERROR: no link :] 2
Prospiciens, sceleris[ERROR: no link :]

sceleris . . . et] suprascr. pro scelerum et tanta

tanti et grauitate dolebat.
Atque ita progressus medio uenerabilis autor
Auspicium cępit dicendi: "Pręstat[ERROR: no link :]

Pręstat . . . 114 pendet] Io 7, 51

agendis
In rebus nullo turbari pectora motu,
Et bene principio concordes legibus esse
Aeternis, alium trutinę non addere fastum,
Quatenus ambiguum sub certo examine pendet.
Atque utinam non multa diu pręsumeret olim
Discutienda prius uobis sententia pręceps,
Integrumque foret dicenti stringere uerbis
Omnia: quid potuit, quęso, pręscribere cuiquam?75'
In quo peccatur[ERROR: no link :]

peccatur contra] e marg. pro peccarent

contra pręcepta Deumque,
Ne liceat dicto errantes incessere saltem.
Continuo hic nobis haud esset cęde petendus,
Sed potius, culpam quicunque redarguit autor,
Audiri debet, quo, si quid forte repręhensum
Iure fuit, [ERROR: no link :]

fuit] suprascr. pro esset

caueant moniti deflectere recto.
Adde, fidem ueri superant quę protinus omnem,
Prodigiis operata nouis ingentia facta.
Non pudet huic testem naturam opponere fraudi,
Surda alias soli dum iam fera Tartara parent,
Et dicto citius Manes ad iussa remittunt?
Ne referam mala tot nullis curata medelis,
Quodlibet[ERROR: no link :]

Quodlibet . . . refectum] e marg. pro Et iam species longum [...]

et uitium naturę uoce refectum.
Sed quoniam dudum sedit damnare nocentem
Nulla uirum nobis quamuis modo crimina prodant,
Esto nocens, obeat mortem, damnatus agatur,
Si minus hoc turpes erimus moriente futuri.
Sin nihilo secius posthac quoque culpa scelestis
Hęrebit, pręstat melius cognoscere causam."
Vix ea fatus, adhuc addenti plurima uocem
Sustulit, et subito concussa est curia motu.
Increpat: "O fano non admittende proterue, [ERROR: no link :]

proterue] e marg. pro senatus


Ocyus hinc nostri cuneis moueare senatus!" [ERROR: no link :]

senatus] e marg. pro recedens


Impulsumque foras deturbant: illicet irę
Cessit et insanum linquit post terga furorem.
Interea strepitu resonabant omnia circum,
Qua stabat Christo castrensis turba reperto,
Erectis postquam largita licentia prędę.
Inuadunt clamore uirum: simul ergo ruentes
Inseruere manus capto, tunc uincula raptim
Expediunt, nectuntque manus et lactea colla.
Densatur globus, accurrit dum miles eodem 76
Omnis, et umbonum crebro fulgore coruscant.
Ecce hominum manibus Sapientia diua tenetur,
Cum mole inclusa cuius coelestibus arte
Astra nitent intexta plagis, et cuncta reguntur.
Plus partum, Romane, tibi quam credis in ista
Nocte, capis coeli nullo discrimine regem!
O semel et captum si sede recondere noris,
Atque diu seruare sua per cuncta futurus
Secula ter foelix omnique beatior aeuo!
Forte uiri facies illato lumine uisa
Maiestate manum pulchri perterruit oris
Castrensem mouitque uiros absistere cępto,
Illico mansisset deserta in ualle relictus.
Scribarum aduertit sed mox male prouidus astus,
Extingui iussere facem qui protinus omnem,
Inducuntque nouum tunc raptim militis agmen,
Et uinctum tradunt commisso ducere fune.
Inde gradum docilis certatim miles iniuit
Dictaque Romano iactabat plurima more:
"Versa ruant hodie, Cęsar, licet omnia recto,
Pandit iter Fortuna tamen tibi prospera coelo,
Non terris contenta caput pręponere Romam.
Inuentum in tenebris captiuum ducimus ipsum
Ecce Iouem, ni mox mergemur in aequore proni,
Exeret hęc apicem summo uictoria coelo."
Rursus et ambiguo mordebat carmine scribam:
"Heus cape, tende uirum, nec eo tu coge Quiritem!
Exitio didicere suo, coelestibus ultro
Qui coeunt, quantum sola formidine gaudent:
Cęruleas lusit sic Bacchi prędo per undas,
Proque dea Ixion nebulas tractauit inanes,
O peior nautis, Pharisęe, Ixione peior!"
Mirati[ERROR: no link :]

Mirati . . . ] e marg. pro Tunc quicunque uiri cernebant ora retrorsus

porro uultum quicunque retrorsus76'
Diuertunt, uicibus compręhenso reste subibat
Scriba, aeui maculę et uanę simulatio uitę,
Munus dum coemunt operas in tale recentes.
Quęritur haud sceleris uulgaris uerna profano
Officio, postquam Romanus repulit actis
Venalem tribuisse manum indignatus iniquis.
Rumor pręuertens gradientes attigit aurem
Pilati, capto gentem mox affore Christo
Inuidia linguę uexatam et moris honesti:
Mortales illum longe pręstare ferebat.
Ante[ERROR: no link :]

Ante . . . iniquę] Io 18, 13

tamen gens plena doli diuertit ad Annam,
Vt fraudem melius strueret tam cędis iniquę.
Hic honor est habitus seniori, quippe iuuentus
Lęta per id noctis secreta in sede reperto
Gratatur Christo, properare ad tecta monetque
Pontificis, cuius iussis ea facta per umbras,
Atque illo proceres iam conuenisse ferebat.
Tunc introduci iussus simul adstitit, Annas[ERROR: no link :]

Annas . . . illo] Io 18, 19


Dogmata doctrinę quę tradat quęrit ab illo.
"Nil[ERROR: no link :]

Nil . . . 208 potestas] Io 18, 20-21

opus ut referam, docui quęcunque, licebat
Quippe omnes audire palam; uox publica nempe
Nostra fuit, prorsus me nemo redarguet unquam
Clam docuisse meos notis contraria dictis,
Quoque tibi orabam templum sedesque frequentes
Dictorum testes scitandi larga potestas."
Vix[ERROR: no link :]

Vix . . . 215 proterue] Io 18, 22

ea fatus, adhuc dicenti sustulit alto
Et pugnum incussit deiectum robore toto
In faciem, uultuque notę saliere rubentes
Et cruor emicuit geminis de naribus ardens,
Moxque stetit liuor percussa parte tumorque.
Iurgia percussor dehinc uerbis addit acerbis:
"Visum pontifici sic respondere, proterue?"
Cui[ERROR: no link :]

Cui . . . 221 facti] Io 18, 23

[ERROR: no link :]

Cui . . . dicta] e marg. pro Hęc Christus contra cui reddit mollia uerba

Christus contra tunc reddit mollia dicta:
"Omnis abesse loco pręsenti iniuria debet,
Vltor ubi pręsit, qui sontum crimina punit,77
Atque ubi teste mihi te nil impune fuisset.
Nulla iccirco tibi restabat cędere causa,
Cuiuscunque licet tam prompto uindice facti."
Protinus[ERROR: no link :]

Protinus . . . aedes] Io 18, 24

inde agitur, uinci rursusque iubetur,
Atque petunt Caiphę preciosi marmoris ,
Vtque adeunt, captum circum fremit ore tumultus.
Absorbet domus alta uiros, haud protinus ulla
Obstabant turbę iam claustra foresque patebant.
Forte aderat facti audito rumore Iosippus,
Quem Ramatha alta tulit Sophinis abdita saxis,
Prędiues Ramatha Helcanę patria inclyta quondam.
Expulit hic animi generosus mente timorem,
Contra omnes ausus Christum defendere solus,
Notus[ERROR: no link :]

Notus . . . 235 iubebat] Io 18, 15

principibus, cunctis et ciuibus aeque,
Erroris uani contemptor in atria fertur.
Conspecto qui mox ingressus ad ostia Petro
Intro hominem admitti custodes uoce iubebat.
Cui[ERROR: no link :]

Cui . . . 239 ferebat] Mt 26, 69-70; Mc 14, 66-68; Lc 22, 55-57

fortuna tulit subeunti ut protinus esset
Obuia serua domus; timuit perterritus ille
Tunc subita pulsus mulieris uoce negatque[ERROR: no link :] 3
Nosse uirum, comitem cuius tunc serua ferebat.
Vestibulum ingressos mox atria lata receptant.
Porticus auratos niueas incincta columnas
Arcus pandebat dictis inscripta uetustis:
"Legibus aeternis hominum sententia discors
Attriuit semper misero mortalia casu".
Curia consiliis iuxta subit apta ferendis.
Atque erat antiquas species hic cernere uatum,
Et iuxta prędicta aeuo quam multa futuro:
"Iudicio damnata cadet Sapientia sontum".
Cui respondebat paries contrarius: "Vltrix
Poena aderit sceleris, terras formidinis implens
Ostendet sese uindex Sapientia quando".
Postquam intro sistunt, coram comparuit ore 77'
Intrepido Christus, celsa uelut Hesperus aethra,
Cum tacet omne nemus, canentis et aequora ponti,
Ipse facem quassat lunaris et aemula lucis
Lumina, nec noctis patitur torpere tenebras.
Ingresso [ERROR: no link :]

Ingresso] mut. ex ingresso

stetit inde furor compressus et ira,
Atque diu nulli permissum est hiscere quicquam.
Tandem auersa uirum sunt ora et mutuus ultro
Aspectus lentos exasperat, omnis abiuit
Inde pudor castique rubens reuerentia uultus.
Tunc motus animo sensim rediere priores,
Ceu quondam late pelago leuis incidit Eurus,
Insequitur cęlo nebulas inuectus aperto
Quem Notus, huc fluctus sublatos uerberat Auster
Immissus, subitoque ruens simul imprimit undis
Aphricus adnixuque agitata uolumina turbat:
Opposita pugnat Zephyrus quo fronte, sonantem
Vna commotis comitatur Circius undis,
Incumbitque Aquilo gelida de parte, rapitque
Quisque sibi pelagus dubium, cui cesserit olim,
Quamuis iam toto surgant certamina ponto;
Omne perit naui regimen, conflicta magistrum
Non audit, subitis agitatur depręhensa procellis.
Tunc pulsant memores offensę uera loquentis,
Inuersę[ERROR: no link :]

Inuersę . . . templo] Mt 21, 12; Mc 11, 15

tabulę, diffusa pecunia templo.
Illicet ardescunt animi, redit impetus acer,
Et tempestiue titubantibus aduenit Annas,
Vnde sui caperent exordia prima furoris.
Inter Iudęos genus huic ignobile quondam,
Antiqua Babilone domus paruique penates:
Antistes templi ascitus, dum gloria gentis
Obliqua inuidia atque odiis uexaret iniquis
Herodem proauos numerantis stemmate longo.
Sed[ERROR: no link :]

Sed . . . ademptum] J. AJ 18, 2

non ille diu tanto tamen usus honore,
Quem sibi mox de more nouo lugebat ademptum.
Vsque adeo quocunque dolor deflexit et ira,78
Obtinuit leges uel contra foemina semper.
Sed nunquam male cępta diu mansere, caditque
Lęta dies uultu miseris alludere uisa.
Hircani soboles solio uix reddita, rursus
Heu subitis impulsa malis domus occidit omnis.
Sed non mota semel posthac reuocata rediuit
Relligio; lucro stabat uenalis, auarus,
Qua semel ostensum, quęstum Romanus agebat,
Ac primi, positam quamuis licitetur ad hastam,
Semper apud memores precium remanebat honoris.
Nec tenuis uulgo manabat fama, potestas
Sumpta recens fuerat quod nulla lege timoris,
Augebatque fidem cęptum non omine dextro,
Quosque tot infęlix excęperat exitus olim.
Inde uiro nomen, qui mox in parte receptus
Consors pontificum communia sceptra regebat.
Ingressum cuneis excępit curia postquam,
Hic retro uinclis adductum brachia cernit,
Certabant stantes cui circum illudere dictis:
"Fas[ERROR: no link :]

Fas . . . 309 nato] Lc 22, 66-67

monstrare tibi modo quantum libera fando
Lingua fuit, fas hic et crescere crimine nostro,
Quidue fidem de stirpe Dei dat dicere nato."
Stabat[ERROR: no link :]

Stabat . . . 329 timore] Mt 26, 69-74; Mc 14, 66-71; Lc 22, 56-60

hic in cauea coram nil protinus hiscens.
Ast inter uernas procul[ERROR: no link :]

procul . . . iam] e marg. pro factum extra

hinc iam Petrus ad ignem
Forte dolens aderat, [ERROR: no link :]

aderat] suprascr. pro stabat

qui turbas nocte secutus
Successum causę petiit [ERROR: no link :]

petiit] suprascr. pro uoluit

spectare nephandę.
Quo[ERROR: no link :]

Quo . . . astans] e marg. pro Foemina serua domus quo tunc accedit et astans

tunc forte domus ancilla accedit et astans
Commouit iuuenes, quam mox sermone procaci [ERROR: no link :]

procaci] e marg. pro petebant (in textu) et lacessunt (e marg.)


Exagitant, [ERROR: no link :]

Exagitant] suprascr. pro Lasciuo

sensimque uirum petulantia mollis
Gliscebat, mordente strepunt uicina cachinno. 78'
At uelut attonitus tristis fixo ore seorsum
Stabat multa tuens obliquo lumine Petrus,
Atque aure intentus captabat plura uicissim
Molliciem uisus grauitate repellere turpem.
Continuo hunc oculis mulier depręhensa notauit,
Et leuiter stringit uerbis, mordetque sedentem:
"Clam fore te demum huc ducti de parte putasti,
Ipso qui cultu appares Galilęus et ore?"
Hęrens cui iuuenis perculsum fortius urget:
"Ingressum temere huc tenuis non poena manebit."
Haud nosse ille hominem defendit, et hactenus ultro
Iurat terrenti excussus de mente timore.
Ast intro ingressus coram processit et inde
Sermonem doctus facili serit ore Iosippus,
Ad mortem sperans damnari haud posse Magistrum
Si modo legitimo cognoscant limite causam.
"Non[ERROR: no link :]

Non . . . 339 urbi] J. AJ 17, 13

uetus exemplum, nec nostra aetate remota
Res, hodie pueri sed quam meminisse ualebunt.
Causa stetit regi quod cędes facta, paterno
Eiectus regno quare procul exulet oris
Hesperiis, pręsitque recens Romana potestas
Huic urbi, mactare uetat quę prouida ciuem,
In quem animaduertit positis ex legibus illa,
Si cognoscenti stet poenę causa necisque.
Atque ideo uobis studio accusantibus acri
Id primum et summum est culpam obiecisse nocenti.
Huic hodie sceleri quid tanto uertitis ergo,
Debeat ut merita iam nunc occumbere morte,
Aut quos ad crimen testes adducitis, oro,
Causa aditu uobis ne forte hęc hęreat ipso?"
Vt[ERROR: no link :]

Vt . . . 351 loquelam] Mt 26, 69, Mc 14, 55-56; Lc 22,

dixit, cunctis eadem sententia sedit,
Scitari testes et mortis quęrere causas.
Tunc delatorum subito comparuit intus
Turba frequens, facilis uenalem agitasse loquelam.
Dissona uox oritur, magnis clamoribus instant.79
Hic primum, res mira, quibus maledicere pronum
Pectus erat, linguam iam uis occulta ferebat
Exorsis alio: referunt ingentia magni
Facta ducis, ueram uirtutem rite docentis.
Quidam ait: "Hunc uidi lugentem funere matris,
Quando animam pueri tenues reuocauit in artus.
Quin[ERROR: no link :]

Quin . . . 365 nusquam] Mt 14, 13-21

alias", inquit, "cum iam secederet alta
In nemora et siluas, iussumque recumbere, postquam
Orasset, seram quem tunc protraxit ad horam
Sermonem, paucis saciauit [ERROR: no link :]

saciauit] suprascr. pro saturauit

panibus ingens
Vulgus eo miro dicentem ardore secutum.
Vnde penu superat pransis plenique canistri
Tolluntur, nusquam cum post discedere uellent,
Quos factis iuxta et docto sermone tenebat.
Ni furtim fugeret, seseque absconderet illinc,
Huic regni populus sceptrum et diadema ferebat."
Pellitur amotus, uisus nihil utile causę
Dicere, sed laudum segetem legisse uirumque
Commendare, suo nec fungi munere rite.
Alter adit posthac et uerbis aggerit iras:
"Eia cauete uirum uos hunc dimittere, ciues,
Quin agite et captum sublimi tollite ligno,
Instar[ERROR: no link :]

Instar . . . lęsos] Nm 21, 6-9

quem Moses spectandum sustulit anguem,
A sęuo quando defendit uulnere lęsos.
Naturam uirtus huius superauit et artem,
Visum restituens oculorum lumine cassis,
Ac dicto emendans uitiati corporis artus.
Vidi[ERROR: no link :]

Vidi . . . 384 iussum] Io 5, 1-10

ego nam nuper tam longum tempus ad undas
Vicino frustra positum iacuisse grabato,
Neruis cui gressus contractis nulla facultas,
Mersari optantem quoties foret hora lacunis, 79'
Erectum subito stratis incedere iussum;
Cumque[ERROR: no link :]

Cumque . . . 387 asellum] Mt 12, 9-14

incustodita probarent Sabbata, contra
Nullam ubi committi culpam contenderet ille
Exemplo lapsum fouea ducentis asellum.
Atque huic ingenium, non uulgo quale, cupido
Nulla uirum exagitat, degit contemptor honorum
Atque uoluptatum, grauis obiurgator in omnes
Inuehitur, nulli parcit maledicere noxę. [ERROR: no link :]

noxę] e marg. pro culpę


Sed quos pęnituit facti, tamen excipit omneis,
Quantumuis magni non criminis arbiter asper."
Dumque peroraret claras inuitus Iesu
In laudes, agitur cuneis turbatus, et[ERROR: no link :]

et . . . 406 dierum] Mt 26, 61; Mc 14, 57-58; Io 2, 13-19

alter
Succedit, iam quo conuincat ferre repertum
Protestans, subito dicenti exordia turgent.
Diruta templa solo, multo tamen ante paratam
Materiam, exhaustos tot rursus in aedita sumptus,
Perfectum referebat opus uix tempore longo.
Insuper his magnis contendens uocibus addit:
"Illum ego miscentem quicquid uenale per aedem,
Impulsos agere et trepidis instare flagello,
Facti quando sibi cuidam dare signa petenti
Pollicitum memini, fuerit si forte soluta,
Restituisse trium spacio se posse dierum."
Dicta peroranti sensim postrema tepebant,
Visaque principio languere remissa tumenti.
Exoritur murmur, tunc uerbis obstrepit omnis
Curia, nec uocem posthac audire licebat
Orantis, dicti tandem pertesus abiuit.
Ecce[ERROR: no link :]

Ecce . . . 418 fidens] Mt 26, 62; Mc 14, 60

autem Caiphas subitis erroribus anceps,
Fraudis iter postquam pręclusum cernit et ore
Stantem compresso Christum, prorumpit in iram:
"Inter tot securus agis modo crimina, tanta
Nec purgas obiecta tibi? Non cura seuerę
Vlla reum tangit censurę, quippe fugauit
Corde metum frustra sibi multum audacia fidens."
Talibus[ERROR: no link :]

Talibus . . . ] Mt 26, 63; Mc 14, 61

haud quicquam motus reticebat Iesus.80
Tunc animi compos Caiphas non amplius intro
Acciri proceres surgens de sede iubebat.
Interiusque aditus tunc qua pergebat in aedes
Ingressus tendit, longo mox curia tractu
Insequitur surgens abeuntem: libera stanti est
Continuo in Christum permissa licentia turbę.
Educunt[ERROR: no link :]

Educunt . . . 437 relinquit] Mt 26, 69-75; Mc 14, 66-72; Lc 22, 55-62; Io 18, 25-27

primo tunc rursus in atria uinctum,
Egressoque oculis occurrit Petrus ad ignem
Ancilę rursus per iurgia sęua petitus:
Territus ille uirum iam dudum nosse negabat.
Voce una insonuit lucis pręnuntius ales,
Et ferit attonitum reiecto lumine Christus.
Ille graui ueluti subito Thias excita somno
Ambigit, an cernat notum dum prospicit Hebrum,
Mentis inops quid agat, qua perstet sede locoque
Ignorat: sensim incauto rediere Magistri
Dicta tamen, lachrimę memori simul ora rigabant.
Exit acerba gemens inuisaque tecta .
Recta illum montes desertaque lustra secutum
Fama refert, questus lamentaque dira nouantem
Flebile quotidie uulgasse per inuia factum:
"Sic animi noxam ingrati moerore luentem
Mens auersa, manent memori quę plurima corde,
Rettulit hęc cuinam de multis pręmia facto?
Hoc rara humanę meruit doctrina salutis,
Hoc animo species defixa fideliter alto,
Nudauit propriam cum lucem habitumque reduxit
Carnis, et insolito subitus splendore refulsit,
Lazarus hoc demum iussus prodire sepulchro?
Hoc quod et exiguo satiauit milia pane
Tot populi? Quęcunque alia et numerasse negatum est.
O frustra indignis ingens sata gratia semper! 80'
Non ego par quondam iam tanta luce micanti
Inter coelestes, modo qui tenebrosior Orco est,
De grege qui pridem multum numerabar amato
Aggestus lectis dignantis uoce Magistri?
Excidit ut subito tam lęuę gratia menti
Immemoris, uano percussi corda pauore!
Non hęc pollicitus iactabam plurima cęnę
Aspera cuncta pati atque ipsum defendere morte?
Heu quis mendacem tanto scelere expiet, oro!
Nuper apud Caipham depręhenso nocte neganti
Omnis honor uilis, despectaque dona fuere.
Sed iuuat hoc casu infausto meminisse monentem
Vt nobis oblita cadat clementia nunquam
Coelestis; saltem uel sic ęgisse licebit
Discipulum, pro conspectu pręsentia semper
Crimina quo luerem lachrimis atque ubere fletu.
In uita retinet spes hęc pectusque benignum
Doctoris suaui reuocantis uoce nocentes.
Quin cum respiceret peccantem uinctus in aula,
O mitem, aspectus o iurgia grata monentis!
Causa mihi, ne tunc quicquam imprudentius ausus
Aggrederer; questum in deserta atque inuia cessi.
Mortali hac demum moderor ratione dolori,
Gesta simul mecum repetens ac dicta Magistri,
Quę passim memori fero commentaria mente."
Talia per siluas salebrosaque tesqua ferebat.
Tris[ERROR: no link :]

Tris . . . 481 dolenti] Ov. Met. 10, 74-75

ille auroras, et dum tria lumina Vesper
Accendit, nunquam somno flectebat ocellos
Libabatque nihil; lachrimę lamentaque sola
Victus erat misero infoelicia facta dolenti.
At[ERROR: no link :]

At . . . 490 plagis] Mt 26, 67; Mc 14, 65; Lc 22, 63-65

simul in medium statuunt solioque locarunt,
Mox est in Christum permissa iniuria ludo.
Inuadunt operę, resonat clamoribus aula,
Pars tundit palmis, uellit pars altera crines,
Pars spuit in faciem; grauitas petulantibus oris
Sed quoniam obstabat, uellauit fascia uultum,81
Dehinc alapa obducto iam densior incidit, atque
Diuinare iubet ludens percussor opertum
Quis colaphum incussit; gliscunt iocularia plagis.
Hic aderant lapsi superum de sedibus olim
Spectantes, quonam tandem sententia uerget
De domino humana uestito carne Deoque,
Qui tunc conspecto grauiter turbantur Iesu:
Terrentur uisis, trepidos fuga corripit inde.
Non secus appulsus refugit Chalcędona thynnus
Dextrum littus eo ui luminis usque secutus,
Percussi quando saxi candore latentis
Vertuntur, miscent turbato pręlia ponto,
Et subito repetunt contraria littora cursu.
Mox diuę lances solitus seruare Michael
Iusticię, quales dudum Clementia ponat
Miratus terrę gressus, ingrataque cuncta
Frustra apud immemores usque ad ludibria cernit,
Indecores plagas capitisque opprobria sacri.
"O", ait, "antiqui primęuo prodita partu
Exemplar mundi, Sapientia cana, creati,
Libra eadem iuste moderans iuga, pondus et aequum,
Censetur meritum mortale examine cuius,
Quo demissa iaces? Eadem regalia iura
Aetherio residens solio non deseris usquam,
Hic uir tot passus conuicia, sed Deus illic,
Vnus utrumque, idem subsistis [ERROR: no link :]

subsistis] incertum utrum subsistis an subsistit legendum: subsitit A

uirque Deusque,
Distinctum quamuis inter se restet utrumque.
Nate Patri, cuius late metuenda potestas,
Aequalis, tanto resides hic nudus honore!
Eia age, claustra Herebo per dura hęc pone patenti,
Quaque ostentat iter lęto uictoria uultu,
Rumpe uiam coelo, mox plebs delecta sequetur, 81'
Quam tu pacabis posita combustus in ara,
Inuidia huc recidit male suasi antiqua uoluntas,
Atque repugnantis decreto Legis, et omni
Mecum cernentis nixu cęlestibus oris,
Artis in interitum tracto iam fraude parente,
Motus,[ERROR: no link :]

Motus . . . est] e marg. pro duobus in textu expunctis sed omnino aequalibus versibus

hic humanum prorsus genus impulit omne.
Scilicet hac, quanam redimatur culpa, repertum est.
Iustitię pietas dehinc hęc a parte nocentum
Stabit in humanis exęquans quicquid iniquum est,
Et[ERROR: no link :]

Et . . . cuncta] e marg. pro Inuentum reprobat dudum [...]

quę iam pridem reprobat mortalia cuncta,
Quo par libra iugo inuentum [ERROR: no link :]

inuentum] suprascr. pro tandem

restaret utroque.
Namque assumptus homo culpę reus, omnis et expers
Flagitii nexum generis qui sponte subiuit,
Sub[ERROR: no link :]

Sub . . . olim] e marg. pro Ipse dei sub quo coelatur filius olim

quo nempe latet sublimis Filius, olim
Demissus uoto ut Patri libaret in ara.
Qui iam diuinę postquam quadrarit amusi,
Iustitię inde iugum sistens aequabit utrinque."
Astantem iuxta Vrielem raptabat in altum
Mens sublimis, adit tacitus penetralia diui
Arcani, in uoces tandem prorumpit apertas:
"Mens foecunda Patris profert, quo promitur oris
Vera sui species, Verbum iam luminis instar
Gignentis, rerum cunctarum ars facta creanti
Naturę diuę mortale quod intulit ultro,
Sic libare Patri sancto compulsus amore,
Rursus mortales animo complexus amico,
Factus mortalis commendat supplice uoto.
Tot mala namque hominum miseratus condolet atque
Nulli enarrandas pergit duplicare querelas.
Dum docet et reuocans errantes admonet, ipsum,
Proh dolor, inuitus uirtutum impegit in hostem.
Hinc diuersi abeunt, contra et contendit uterque.
Exorare Patrem hic gemitu certatque dolore,
Vellet mortalis clemens miserescere culpę;
Insonti pugnat contra ille infestus, et artes
Versat, quo medio tanta hęc obstacula tollat, 82
Si tandem sic nemo malis impune resistat.
Hinc luit hic totam suscepto in corpore noxam,
Atque humeros oneri haud proprio subiecit agitque
Molem hanc, humani generis reparare ruinam
Vt[ERROR: no link :]

Vt . . . astris] vers. add. e marg.

queat, ut reduces sublimibus inferat astris.
Ceu spreto solio et regni post sceptra relicta
Militis ut munus solus certator obiret,
Sacro direptum capiti diadema reponit,
Si [ERROR: no link :]

Si] suprascr. pro ut

proprio teneat trepidantem robore turbam,
Aut[ERROR: no link :]

Aut . . . honorem] e marg. pro Si tandem meritis uel sic aequaret honorem

tandem meritis speratum aequaret honorem
Pugnat, nec media meminit in cęde thiarę,
Stat pro conspectu cernens uelut hostia dirum
Captiuo Sathanam poscentem a sanguine poenas,
Quas modo sponte luens prędam a raptore reposcit,
Flagraque fert supplex dudum deuota Parenti,
Et trutinę, censor qua pensat cuncta, reponit.
Protinus hęc, decliue iugum qua parte recumbit,
Impellet Sathanam et nigrum damnabit ad Orcum,
Quando homini coelo sese lux large refundet,
Et uerę terris pietati altaria stabunt."
Ast intus, postquam cuneis iam curia sedit,
Exoritur murmur, sensim crebrescere uoces
Incipiunt, dispar poterat nec sermo teneri.
Turbatus mentem surgit de sede sacerdos,
Emicat, et solus uinctum repetebat Iesum,
Quem plagas inter tacitum et conuitia cernit.
Constitit et nutu dehinc ipse silentia iussit,
Talia[ERROR: no link :]

Talia . . . 587 surgent] Mt 26, 63

mox orsus sedato pectore fatur:
"Fare age, et ambiguis tandem nos exime curis,
Per Deum obtestor, neu quicquam mente recondas:
Tune Dei soboles prędictus Vatibus olim,
Cuius in aduentu late aurea secula surgent?"
Hęc fatus tacuit, Christus[ERROR: no link :]

Christus . . . 599 refugit] Mt 26, 64

dehinc ora resoluit:
"Testatur mens sponte tibi sublimia de me,
Quem probris media lacerari cernis in aula.
Iccirco ne uera loquar, me nulla mouebit82'
Fraus obliqua dolo tentantis; namque potestas
Est uobis hodie concessa illudere capto.
Ex hoc iam sacro quicunque piamine pectus
Expurgant, stantem diuina a parte uidebunt,
Coelestique hominum uotis descendere nimbo,
Qua uultum melius proprium natura reformat.
Notescam hinc pręsens mortalibus obuius ultro,
Qua Deus humanum captum sub nube refugit."
Hęc postquam dixit, subiecit protinus ille:
"Filius ergo Dei tu nunc et uera propago?"
"Facta fidem faciunt", ait, "et pręsentia flagra,
Quęque supra uires de me mens cogitat ultro
Esse Dei sobolem humano de sanguine cretam."
"Illicet[ERROR: no link :]

Illicet . . . 608 carebit] Mt 26, 65; Mc 14, 63-64; Lc 22, 71

audistis quod protulit impia", dixit,
"Lingua nephas: quid opus iam testibus amplius, oro?
Ecce scelus coram prolatum audiuimus ipsi,
Si culpa facinus tam grande audire carebit."
Hęc[ERROR: no link :]

Hęc . . . 612 iussus] Mt 26, 67; Mc 14, 65

dicens humeris una discindere uestem,
Atque omnem populum furiosas uertit in iras.
Incutiunt pugnos, resonat caput ictibus, atque
Integitur uultum, pulsantem dicere iussus.
Expediunt fustes, operarum turba nouabat
Verbera; tunc pręsul medio discedit abitque.
Illi instant, repetunt iteratis pulsibus ictus,
Vrgent, et fremitu properantum perstrepit aula.
Sumpta in carne Deus patitur, licuitque uidere
Quantum sępe quidem ludunt mendacia uerum,
Vulgarique irrisa manet prudentia turbę,
Incassum medio dum Christus uapulat insons.
Vt rediit Caiphas, solium suspensus iniuit,
Et medius proceres simulac se collocat inter,
"Ancipites dudum quonam usque hęrebitis?" inquit.
"Expediet demum quis uos ambage profunda?
Dum frustra accusant, dum nemo redarguit illum,
Ecce obiecta fero, quę non purgauerit unquam. 83
Quamlibet et grauiter defesso milite cęsus,
Fert tamen ille Dei promisso foedere sese
Prędictum stirpem, uiri lux alma patebit
Cuius in aduentu, ut gentes illuminet omnes.
Si modo Iudęi populum prius improbet orbis
Despectine[ERROR: no link :]

Despectine . . . illum] e marg. pro Despectos tandem nos nunc patiamur, et illum

adeo nunc nos patiemur, et illum
Efferri supra mortales? Scilicet aeuum
Degamus posthac facti ludibria terris,
Gloria si populis, huius si nomen obumbret."
Dixit:[ERROR: no link :]

Dixit . . . 653 senatum] Lc 22, 66-67

continuo acciri fera concio Christum
Deposcit; mandant qui uinctum adduceret illo.
Tunc intromissus coram simul astitit heros.
Perstrinxit subito proceres, fugientibus astris
Lucifer ut, roseo cum solus restat Eoo,
Imminet, atque acies solus tenet ille tuentum.
Perculsi tacuere diu, diuertere tandem
Cuncti oculos; facto hoc pulsus pudor omnis abiuit,
Inde odium sensim compressaque tollitur ira.
Prętextu sumpto, captaret sedula Legem
Concio Mosaicam tanquam prędictaque Vatum,
Et uestigaret uenturi tempora regis
Messię, senior quidam sic protinus infit:
"Si quem nostra diu multum desiderat aetas,
Afflictis aderit qui rebus, quique secundus
Tandem aspirabit melius redeuntibus annis,
Ipse ades et nostris erras incognitus oris?
Prome palam, cogit suspensum hęc causa senatum."
Dixit; cui Christus breuibus mox talia reddit:
"Nulla hac dimitti modo spes de compede uinctum,
Scitanti[ERROR: no link :]

Scitanti . . . est] Lc 22, 67-68

abnuitis cui respondere rogati,
Cuique fides dicto non est: sed uera fateri
Et iustam causam defendere morte iuuabit.
Ecce autem quęcunque Dei stant condita dicto,83'
Cuncta suo imperio late compręhensa reguntur,
Quę partim remanent diuini expertia captus,
Prędita sunt partim; non illos attamen haustus
Cuncta trahunt pariter, solos pietatis amore
Fontis inexhausti manante perenniter unda
Expleri, studium acre quibus deponitur, aptos,
Promouet, attingant illo, quos dextera uirtus,
Vt merito a lęua teneant se cętera parte
Voti cassa suoque uolumine uersa deorsum
Damnato fędus [ERROR: no link :]

fędus] suprascr. pro putidus

quę deuehit impetus Orco.
Hinc argumento fuerit si senserit ara
Ipsa Dei posthac dextra uirtute potentem,
Et sacris passim pręsentem rite litatis,
Admissus cordis si iam penetralibus alti
Purgaro prauo quęcunque infecta residunt
Morum usu, depulsa animę cum nocte redibit
Lux sua, me uires cuius mox auspice crescent
Ingresso qua porta patet pręstatque receptum,
Vanaque non temere hic [ERROR: no link :]

hic] suprascr.

ficto mendacia ludunt,
Sed semper uero demanat lęta uoluptas.
Sic adero posthac, pręsenti et numine noscar."
His[ERROR: no link :]

His . . . 686 uoluntas] Lc 22, 70

dictis murmur stetit, et commota profatur
Contio: "Tu sublime Dei modo pignus Olympo
Aduenis inuisisque humilem nouus incola terram?
Anne Dei, deprome palam, tu filius ergo?"
"Asserit hoc", inquit, "de me sententia uestra,
Quęque obstat bene conceptis obliqua uoluntas."
Continuo insonuit clamor, caua tecta resultant
Et caueis late uox exaudita meabat,
Ceu[ERROR: no link :]

Ceu . . . subito] e marg. pro Quando uelut tonitrus subito

tonitrus, dum iam subito caua nubila rumpit,
Dum[ERROR: no link :]

Dum contra] suprascr. pro Dumque illa

contra reboat tellus, differtur in auras.
"Haud opus est", inquit, "nunc testibus amplius ullis,
Qui modo dicentem percępimus auribus ipsum."
Inde agitur, strepitu circum subselia clangunt, 84
Et mox in turbam ingenti stridore receptus
Vrgetur, colaphis datur illicet ire potestas
In faciem, pulsu tunc crebro tunditur ora.
Sed me longe alio raptum trahit impetus alta
Mente sequi, quascunque uices certaminis ultro
Suscepit uirtus uitioque impulsa repugnat,
Et facti fontem nostro depromere cantu.
Nam ratio primum et uirtus nos colligit intro
Ac ueros homines iubet esse, et tollere coelo
Ora simul, latos animę camposque recludit,
Quo ducit, tenuit quoscunque ea cura, latentem
Vestigans indago Deum, qui luce perenni
Obductus nebulis illa de parte coruscat.
Comimur huc ingressi animam perfectius, atque
Os mite induti mores componimus apte,
Prouehimurque tenus, qua uultus imbuit alma
Lux nostros, uitę quę spe melioris amore
Vrit, iterque docet diuinum insistere demum,
Ac remanet penitus tenebrosę abscondita terrę,
Intus quos hausit, tollens quodcunque caducum,
Illustri in regione status qui fertur Olympi.
Dimouet ast illinc luxus [ERROR: no link :]

luxus] e marg. pro sensus

petulansque libido,
Et coeno mergit uitiorum, prorsus inanem
Quę uitam faciunt nostram, proprioque rebellem
Ingenio, perstat dum nusquam agitata tumultu,
Quo nunquam penitus sibi congrua dissidet usque,
Immanes (mirum!) uultus induta ferarum.
Hinc animi pestes nos uexant cunctaque miscent,
Dum prensare iubent miseros fugientia semper.
Huc namque exitii recidit natura parentis
Errore, atque unum medio tulit omnia crimen,
Et tenebris animam patria de sede relegat
Eiectam, longum miseram tristemque futuram.
Sed memor auspicio Genitor quo condita primum
Instituit, rursus quęrit reparare ruinam84'
Atque solo patrio eiectos inducere ciues
Ille,[ERROR: no link :]

Ille . . . 735 artus] e marg. pro Tunc quo deciderant obiecit sensibus artus

habitum exutus uoluit qui ponere sponte,
Si statuat terris sic Patri altaria late,
Hactenus eniteat tandem ut mortalibus omnis
Virtus, emerita quę gaudet sede potiri, [ERROR: no link :]

potiri] post hunc versum expunctus versus sequens: Cęlesti rite aeterno sublata recessu


Indefessa luens multis sudoribus ora.
Sic quo deciderant, obiecit sensibus artus,
Verbum illustre Patri exuta uirtute litare
Percupiens, terris humano in corpore uisum.
Ergo aderat missum mentis penetralibus imis,
Quo refugit sensus animus contagia uitans,
Errores quoties post terga relinquere quęrit,
Atque frui pergit propria iam luce, diemque
Aeternum uitę secessu hausisse beato,
Qui procul hinc alio et meliori sole relucet.
Interea hac aderat Christus regione profectus,
Et[ERROR: no link :]

Et facto] e marg. pro Atque opere

facto argumenta dedit quam plurima de se,
Regna Dei obtineat quod pleno iure Parentis
Demissus terrę diuina sede prophanę.
Sed[ERROR: no link :]

Sed . . . 754 nectunt] Mt 27, 1-2; Mc 15, 1

contra auersi tam uero a lumine uultum
Culpabant quicquid facundo promeret ore,
Amplius[ERROR: no link :]

Amplius . . . placerent] e marg. pro Mentem hominum propria dum sensus dimouet arte / Mortalis, raptam nigro una impellit et Orco / Turbandam, ac frustra insanos sententia fallit; v. notam ad v. 646 libri quarti

haud homines, sed iam ludibria facti,[ERROR: no link :] 4
Quis nil consulto temere omnia facta placerent.
Atque adeo sedit cunctis illum ante tribunal
Sisti, cognoscant talem ut prętoria causam.
Vincitur, retroque manus in uincula nectunt.
Continuo Caiphas facinus crudele perurgens,
Quod cęptum semel est, implendum id grauiter, inquit:
"Audaci facto posthac timor omnis abesto.
Siste age deductum coram, tu, pręside, miles;
Cętera mox curę fuerint adeuntibus illo,
Ac pariter crimen nobis augentibus ultro."
Illicet ut missi, iam post data signa feruntur
Pisęo stantes dudum sub carcere currus,
Labentumque fugam iam non mora detinet ulla:
Talis carpit iter rapto fera turba Magistro.
Abscessum est, ingens uomebant atria uulgus:
Itur, et innumerę uoluuntur in aethera uoces
Collucentque faces; qua tendunt, compita uerrunt,
Colluuiesque hominum nocturna affluxit eodem.85
Flagitii turbę quicquam non defuit olli,
Quantum uel superis inuisus concipit Orcus:
Protinus omne scelus macularum cogitur una.
Previous section

Next section


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.