Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed . . . ademptum] J. AJ 18, 2

non ille diu tanto tamen usus honore,
Quem sibi mox de more nouo lugebat ademptum.
Vsque adeo quocunque dolor deflexit et ira,78
Obtinuit leges uel contra foemina semper.
Sed nunquam male cępta diu mansere, caditque
Lęta dies uultu miseris alludere uisa.
Hircani soboles solio uix reddita, rursus
Heu subitis impulsa malis domus occidit omnis.
Sed non mota semel posthac reuocata rediuit
Relligio; lucro stabat uenalis, auarus,
Qua semel ostensum, quęstum Romanus agebat,
Ac primi, positam quamuis licitetur ad hastam,
Semper apud memores precium remanebat honoris.
Nec tenuis uulgo manabat fama, potestas
Sumpta recens fuerat quod nulla lege timoris,
Augebatque fidem cęptum non omine dextro,
Quosque tot infęlix excęperat exitus olim.
Inde uiro nomen, qui mox in parte receptus
Consors pontificum communia sceptra regebat.
Ingressum cuneis excępit curia postquam,
Hic retro uinclis adductum brachia cernit,
Certabant stantes cui circum illudere dictis:
"Fas[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.