Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].

Next paragraph

Postibus . . . 26 Paschę] Io 18, 28

egresso Christus mox sistitur, illum
Inde resistenti referebat ad hostia scribę
Mortis agi tunc turba reum, quem festa tenebat
Lux extra, ne se gentili poluat usu,
Instabant quando celebris solennia Paschę.
Heu procul a uero miseris mortalibus ultro,
Flagitium postquam conceptum est culpaque sedit,
Mens agitur, frustraque nihil mactare nocentem
Non pudet, at contra uitant contingere ualuas,
Quod sceleri non Lex, non quisquam ascripserit unquam!
Hunc oculis Pilatus obit tacitusque pererrat,
Et secum repetit memori tunc pectore noctem:
Ac quo rem melius percenseat, appetit ultro,
Sic uisum, partes pręsentes cernere coram.
Hinc mouit, gradiens simul atque tribunal iniuit,
Conspectum populi lustrans circumtulit ora.
Continuo cunctis indicta silentia uoce
Pręconis licuitque oranti surgere demum.
Accessum passim postquam data copia fandi,
Dehinc cęptum studio contendere protinus acri.
Quidam sic medio sermonem occępit et inquit:
"Non[ERROR: no link :]

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.