Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

pridem] suprascr. pro dudum

auspice lecti,
Exemisse iugo ut tandem sic iure liceret.
Atque ideo quo pandat iter, cui terra resistat,
Debebat populo linquens exempla sequaci
Sanguine respergi claustrumque recludere morte,
Sic posthac reduci quę semita tuta pateret.
Sed nimium o foelix, o terque quaterque beatus,
Concessum cuicunque altam pertingere mentem:
Qui captus, tum qualis item profectus ab illa
Parte, Deus terra qua se depauperat ultro,
Mortalique fuit natura, et pręditus haustu
Humani sensus par nobis undique factus!
Ars atque ingenium generati numinis illud
Qua Patris in solio diuino substitit alter,
Omnia uir factus secum concernat eadem.
Sic immixta Dei maneat natura seorsum,
Verus homo ut fieret prorsus tamen et Deus idem,
Sic sumpta libare Deo quo carne doceret,
Atque refert illo posthac quęcunque creabat.
Hinc Pater immenso Gnatum complexus amore
Demeritus Gnati obsequio mox cuncta rependit
Olim natura domini rerumque potentis.
Quodque agit iccirco mortali in corpore Christus,
Profit in immensum, quoniam de stipite manat,
Promicat[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.