Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

Inuisus . . . Orcus] add. e marg.

superis, sibi tum male conscius Orcus.
Mille artes fraudum cernit, quam maxima demum
Impietas scelerum est tormentaque sera nocentum.
Vtque argumentum miseris eluditur illud
Esse malum haud mortem, mortem nil protinus esse,
Nam circa haud fieri uiuos, post denique fata
Non superesse quibus prorsus mors hęreat ipsa.
Nam sic aeternam per se subsistere uitam,
Vt quę sunt prorsus diuina prędita mente,
His sibi coniunctis sese iam uiuere pręstet.
Tali hęc particibus[ERROR: no link :] 7 demanat origine uita:
Scilicet et natis aliunde hęc aduenit aptis.
Aeternaque in morte manet, qui restitit expers,
Demeritis habili de nuper factus ineptus,
Vt non deficiat mors talis protinus unquam.
Nam corruptiuo non rettulit esse receptum
Debile principio, quod morti subiacet ultro,
Constitit ut certo concors discordia metro,
Prognatum, degens semper uariabile casu.
Ast ea, quę lęto restant obnoxia tali,
Elicita emergunt, iussa ut sunt, uoce creantis.
Omnia quin etiam tali iam condita dicto
Interitum citra constant debentia causę
Nil ulli, occasumque ignorant protinus omnem. 108'
Mens agilis diuum nec non et tractus inanis,
Ipsaque materies regio simul aetheris alti,
Atque anima hęc hominum cęlesti prędita mente
Ingenio luteis sic ossibus addita miro,
Aeternę abscondens ut cęlet originis artem,
Non diducta tamen terrestri corpore defit:
Sed res perpetuo durabilis, ampla potestas,
Qua facili fieri sibi competit omnia prorsus,
Hac gestę uitę merita pro sorte perennat.
Scilicet, aeternę si se coniungere uitę
Contigit, indignos quo gratia prouehit alma,
Aedit perpetuę munus pręnobile uitę.
Sin cadit haud habilis diuini luminis expers,
Aeternum frustra iam męret inutile fatum,
Atque statu uiduo mors hęc aeterna uocatur.
Scilicet huc proprii referunt exordia casus.
Dum desciscit homo, dum sese deicit alto,
Quale animal mutum, dumque hic dediscere cępit
Primo hominem, brutum subito genus inde redactus,
Prorsus deplumes inoleto crimine factę,
Euaduntque pares defunctis munere uitę,
Eiectę tristes animę de corpore tandem,
Vtque sui contra iam nunquam oblitus, honestum
Imbuitur morem et condit ciuilia iura.
Iam mox euehitur purgans pręcordia rite,
Et se profectu iam tollit ad astra secundo,
Obuia cui rapto actutum fit gratia coelo,
Et quando occumbit, meritis mox sedibus infert.
Hactenus hęc ueteri prouisa piacula culpę,
Flagitii sed noxa tamen non omnis abibat,
Extingui penitus fatis seruata futuris.
Elisium hinc aetas tenuit grandęua parentum,
Quo puri luteo migrare e corpore Manes.
Scilicet illa piis certus plaga clara receptus,
Spes diuturna sinu cani quos patris alebat
Auxilium coelo supremis affore seclis,
Restituat miseros quod tandem et uindicet ultro.
Huc medio acceptus simulac stetit, ampla refulsit
Lux passim, cunctis permissum noscere, quantum
Tollat humo sese duro perfuncta labore
Virtus uel fatis extremis nescia flecti,
Atque animi casti sequitur quę gloria mores,
Vt demum rapit emeritum prudentia coelum.
Ast[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.