Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

Omnia . . . 844 ultro] Mt 1, 18-25

nam fuerant quorsum iam condita, finis
Emicuit, fraus neu noceat tamen hostis iniqui,
Qua cępta est labes, prouidit Spiritus almus.
Illico conceptam noxa defendit in aluo
Materna Mariam, crescentem prouehit ultra,
Vt caput antiqui demum contriuerit hostis
Vllius non uirgo unquam sibi conscia culpę,
Et de more thorum seruabat casta uetusto,
Vxor legitimo ritu tam uera mariti,
Arbitrio cuius lucrum uel cederet omne,
Innocuique status ritu mox nata parentes
Effecit proles, nil iuri ut deroget inde.
Si dator ille boni nil prorsus adulterat usquam,
Si qui prodit homo partu, pertingere porro
Quo non uis, inquam, nata est actiua parentis,
Si constat diuina animas uirtute creari.
Atque datum, si nil refert, utcunque petitum est:
Qui non fraude uenit, uerus tibi Filius ergo,
Manauit quoniam nobis de fonte benigno,
Vnde fluunt bona cuncta quidem mortalibus ultro.
Atque perinde sibi, sponte et quod prouenit horto,
Vindicat haud opera nec cultu uillicus ullo,
Arbor ut interdum surgat lętissimus aruo,
Illa ita dotantur sacro connubia partu. 114
Crediderim haud alia quę lege petenda fuisse
Aetatis generi sub tempora pristina iusto.
Heus saluete status hodie connubia nobis
Cognita primęui, salue uir cognite iustę
Aetatis, cunctam reparas qui rite ruinam!
Nec satis ille sibi bona tot collata putauit,
Restituat genus omne suo ni robore uindex.
Iustitię porro uestigia nota secutus
Crimina rite luit non culpę obnoxius ulli
Nostra, litatque suo suspensus sponte cruore.
Defensi quo sic traiecimus auspice lętum,
Ille caput generis, cuius dum pagina nomen
Pręfert prima, dehinc numerato quosque recenset.
Vtque Dei porro compręhensus mente creantis
Nil uariat numerus, tribuit qui protinus esse
Personę, sic quisque idem redit ordine certo.
Quamquam alios torquet frustra nimis anxia cura,
Si cutis hęc eadem nos iussu uestiet alto,
Dimouet omnino cum iam nil calculus ille,
Quando anima interitus et nigri nescia lęti,
Continuo cineri, missa ut radice, repertę
Nomine quemque suo tollens sub uoce cientis
Restituet uultum et formatos ocyus artus,
Quantum natura exsuctum est, quę format in aluo.
Vtque Deum nunc nemo fugit, tum nemo latebit.
Constabit[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.