Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Ceu pecus accitum capiti reddemur ut uni, Vna omnes illo coram tunc iudice stantes. Hic addens numero, proprio qua degit in aeuo Foecundus pater, aeterno Deus emicat ortu. Illico manauit bonus illicet unde Cupido. Inque Chaos posthac germen subsidere uisum, Ingenio miro quo sic altaria condat, Vnde suas acies duxere examina diuum, Protinus et nitens immenso mundus inani Perpetuo exemplar diuinum rettulit orbe. Tunc igitur macula demissus fęcis ab omni Defensę Marię corpus sibi sumpsit in aluo Protinus et mira numero superintulit arte, Quem manans ortu penetralibus addidit altis, Vt Deus omnino affectus effugerit omnes,114' Quique Deus tamen ut tulerit tormenta necemque. Hic mortem numero nil iam dimotus obiuit, Scilicet illatusque hic idem menbra sepulcro, Hic etiam uictor lęti perterruit Orcum, Hic et adhuc animam exangues accersit in artus. Hic, inquam, functus repetiuit munere corpus, Quod dedit humanum in nomen non morte peremptus Digna, pro nostro soluens sic sponte reatu. Vt penetrata Herebi sedes, utque addita claustra Pręscriptus pariter limes certaminis hosti, Conanti populo reclusa ut semita coelo, Emicat interea notoque apparuit ore. Namque uirum haud tenuit moles prętenta sepulcro, Non tantum uarii nexus, non uincula demum Lodici positum complexę inducta cadauer. Hinc rapitur, quocunque petit transmittere Christus: Motus abest, absunt agitati gressibus artus.
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.