Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

rumpit] rupit A


Dicta animo penitus sidunt, tamen arroget inde
Vt sibi Virgo nihil, cernenti iccirco patescit
Aula Deum, late arcanos orbesque recludit,
Quo mens euehitur tunc scilicet altius olli,
Indignę, iactat, quod gratia sacra redundet:
Viscera mox diuo recalent afflata furore.
Illicet atque uices alias uimque imbuit illa
Diuersam, sese pręsentem reddere rebus
Amotis, disiuncta itidem pręsentia poni,
Atque uni uiuę data sunt commertia coeli.
Gliscit honos obitus ante, ante et fata receptę,
Alituum cętus et qua simul agmina feruent.
Antea non aditus, non posthac protinus ulli
Sic patuit, nemoque alias interfuit unquam115'
Sedibus admissus torpenti mole beatis.
Ingens miraclum, terris non antea uisum,
Mortalem ordinibus uersantem uisere sacris.
At factę et deerat sic ultima gloria ciui
Vitę post obitum spectanti ea pręmia demum.
Parte[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.