Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

Quare . . . 244 salutis] versus scripti e marg.

ortus referat uitium si protinus illo,
Qua natura labat succumbens turpiter excors,
Contra diuina si manat origine uirtus,
Aduersum haud potuit carioso stipite niti,
Atque ita debilius multo: fuit ergo necesse
Primęua uestrum iungi in radice caducum,
Vt sic cognatę iam nil obnoxia culpę,
Quam magnum robur, pesti connixa resistat,
Et uirtus, sibi iam quacunque obsistitur, ędat
Suppremum uindex sceleris tibi prorsus et ultrix,
Pręsertim quando possessa iniuria sede
Iustitię noceat, cuncta hinc temeraria miscens.
Imprimere hac placuit, genus et mortale docere,
Quam surgat demum uictoria lęta ferendo,
Non ferro prorsus cęlestia regna teneri,
Sed uirtute magis si stares pręditus omni,
Atque mali hac pręhendi totius debuit autor,
Iamque a principio Legi fatisque renitens,
Iniectis manibus tandem uirtute reuinctus.
Hinc igitur uobis diffidere nempe cauendum.
Porro animus nusquam in tantis si pectore pęnis
Succubuit, potius spectanda ingentia, quod si
Defunctum corpus deuicta morte resumat,
Promissę Patribus fuerit spes certa salutis."
Interea[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.