Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Previous paragraph

Next paragraph

Sollicitas . . . sepulti] e marg. pro Sollicitas nam, nosco, tenet uos cura sepulti

angit nam, nosco, cura sepulti.
Hic locus illatum nuper quo corpus Iesu.
Ecce uidetis, abest deuicta morte, sicutue
Prędixit, dudum quo iam pręuerterit ille.
Fac coeant iussi Galilęam, prorsus amicis
Fas illic uiuas audire et reddere uoces."
Surrepsit formido tamen tumuloque recedunt
Monstra ratę sibi uisa, nihil tunc protinus ausę
Effari; egressas eadem mox cura coquebat.
Iamque rubescebat stellis aurora fugatis,
Et uolucrum uario resonabant auia cantu.
Substitit hic Marie, progressis omnibus ultra,
Inde petit Petrum, cui nuncia uerba ferebat:
Visisse et tumulum, foribus reuolutaque saxa
Nactas, quin etiam ingressis ostentaque uisa.
In dicto tenditque, explorat et omnia Petrus:
Magdalene uberibus lachrimis simul ora rigabat,116
Atque simul tumulum rursus uisura petebat.
Hic iuuenes flentem uerbis affantur amicis:
"Quę tibi causa uię, fletus quę prorsus acerbi?"
"Sodes, si tuleris domini tu corpus humati,
Dic ubi coelaris, precium non uile rependam",
Et uultu lachrimę manabant talia fanti.
Villicus[ERROR: no link :]
Previous paragraph

Next paragraph


Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], De morte Christi, versio electronica (, Dubrovnik), 8402 versus, verborum 61948, Ed. Vladimir Rezar [genre: poesis - epica] [word count] [benesaddmc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.